# Errata medicorum recentiorum 110-2

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, ERROR XLII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/110-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/110-2

ERROR XLII. Rrant, contraque ueterum praescriptum agunt re centiores, qui non turgentibus humoribus, con coctioni minorationem, ut illi loquuntur, praemittunt, post uero coctionem eradicationem adhibent. Humores turgent, dum motu uehementiore atque transfluxu, ab una corporis parte ad aliam in morbi principio feruntur, aegrumque infestant, ac quiescere non permittunt, quod in acutis praecipue morbis contingit. Tales quidem humores, qui de loco ad locum transfluunt, euacuare conuenit, non expectata aliqua concoctione, quemadmodum docet Hippocrates primo, Aph. xxiiij. dicens, ἐν τοισι ὅξεσι πάθεσιν ὀλιγάκις καὶ ἐν ἀρχῆσι τῇσι φαρμακίησι χρ εσθαι. Id est, In acutis passionibus raro & in principiis medicinis purgantibus uti conuenit. Vbi uero humores sunt in aliqua parte firmati, nec de loco ad locum mouentur, quemadmodum contin git in morbis longis, eos medicamento purgante euacuare ante concoctionem non oportet. Neque etiam minorandi, ut consueto nostris medicis uerbo utar, sunt humores non cocti, quando quae cruda sunt, nullo penitus pacto mouere conueniat. Ita enim praecipit Hippocrates libro primo, Apho. xxij. inquiens, πέπονα φαρ μακεντι καὶ κίνειν μὴ ὠμά, μηδὲ ἐν ἀρχῆσιν, ἢν μὴ ὀργα. Hoc est, iii Concocta medicari, et mouere non cruda, neque in principiis, si non „ turgent. Proinde cum minoratio humorum fieri non queat citra eorundem motum, certum est, eam adhiberi a Medicis ante concoctionem non deberi. Nam ea deiectio tormina, animique deliquia cum eo quod nec quippiam notatu dignum educit, procreat: cru di enim omnes sunt humores atque pigri, adeoque ob crassitudinem frigiditatemque ad motum inepti.

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
