# Errata medicorum recentiorum 110

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, ERROR XLI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/110
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/110

Quibus uerbis argumentatio etiam diluitur, quam sub obscure Mesue innuit, quae huiusmodi est. Sisimilitudo caussa esset, quare medicamentum humorem traheret, ita humor traheret medicinam, sicuti medicina humorem: huic enim occurrens Galenus, rationem reddit, quare cum sint similia, hoc potius trahit, illud trahitur, id ex similibus trahere dicens quod sit potentius. Fir ma itaque stat adhuc ueterum sententia, quod scilicet medicamentum purgans attracto humori simile sit. Si enim dissimile esset ac contrarium, tunc eundem magis procula se pelleret, fugaretque, quam tra heret, cuius tamen contrarium diutina nos experientia, rerum quarumlibet magistra, edocet. Plura ea de re conquirant studiosi apud Galenum libro secundo de Elementis. De atra bile cap. vi. Libro primo de potentiis naturalibus, cap. xiij. & xiiij. Libro de uirtute medicamentorum purgantium.

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
