Latin
ERROR XLII
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 111
Unproofread scanNot analysed yet
Quo fit, ut etiam uias omnes angustas obstruant, per quas id quod medicamentum deiicit, ferri ad aluum debeat, &ita nec ipsi educuntur, &aliis sunt impedimento. Accedit, quod Medicina imbecillis multis ac copiosis humori bus praeualere non potest: alias enim a debiliori in fortius fieret actio, quod naturae impossibile est, adeoque eosdem solum mouet, nec educit, ita ut magna totius corporis fiat turbatio. Medicamen tis ergo tentanda sunt, iuxta Hippocratis edictum, concocta tan tum, non cruda. Id quod Galenus quoque prima Aphor. Commen. xxiiij. docet, ita scribens: In longis morbis semper oportet expectare concoctionem: tunc enim naturam ipsam habemus euacu ationi adminiculantem, uidetur siquidem &ipsa post concoctiones, humores discernere, &superfluitates expellere. Sed cum per fecte ipsa mouet, medicamento opus non est. Si uero mediocrius „atque imbecillius agat, id quod deficit oportet supplere medicando, ut ex utroque noxii humoris fiat euacuatio, natura quidem expellente, medicamento uero attrahente. Iam quemadmodum humo res ante concoctionem non sunt minorandi, ita nec post eandem sunt eradicandi, id enim uetat Hippocrates lib. ij. Apho. li. in eam sententiam scribens: ου κατὰ πολυ καὶ δραπίνης κενοῦν ἢ πληροῦν. ἡ θερμαίνειν, ἢ ψύχειν, ἢ ἄλλως ὀποσοῦν οὐ σώμα κίνειν σβαλερόν. „διότι πᾶν ὁ πολὺ τῇ φύσει πολέμιον, ο δὲ κατʼ ὀλίγον ἀσφαλες „Quòd est, Plurimum atque repente euacuare, uel repsere, uel calefa cere, uel refrigerare, siue quouis alio modo corpus mouere periculosum. Quoniam omne nimis est naturae inimicum, quod autem paulatim sit, tutum est. Multa enim euacutio, quam eradicatiuam appellant nostri, commoderationem Elementorum, in qua natura consistit, teste Galeno, destruit, unaque animalis substantiam dissoluit, eoque nomine maxime a Medicis fugienda.