# Errata medicorum recentiorum 113

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, ERROR XLIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/113
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/113

Eius haec uerba: Si cancer unum tantum membrum infestans, secundum sententiam Hippo cratis insanabilis est, quanto magis Elephas, qui cancer quidam est uniuersalis, omnem curationem superabit? Quam profecto sententiam Auicenna, ut multa alia, ex Paulo mutuatus est, Canone quarto, capite de Lepra, idque Leprae tribuit, quod Paulus Elephan tiasi, inquiens: Et cum cancer, qui est Lepra membri unius, sit de illis quibus non est sanatio, quid dicemus de Lepra, quae est cancer totius corporis. Haud aliter de Elephantiasi quam Graeci, scribunt La tini quoque, sed in uniuersum illis consentiunt. Celsus enim, Latinus Hippocrates, lib. iij. cap. XXV. de Elephantia in hunc modum disserit: Ignotus autem pene in Italia, frequentissimus in quibusdam regionibus is morbus est, quem è λεφαντίαν Graeci uocant, isque longis annumeratur. Totum corpus afficitur, ita ut ossa quoque uitiari dicantur. Summa pars corporis crebras maculas, crebrosque tumores habet. Rubor harum paulatim in atrum colorem conuerti tur. Summa cutis inaequabiliter crassa, tenuis, dura, mollisque, quasi squamis quibusdam exasperatur, corpus emacrescit, os, surae, pedes intumescunt. Plinius quoque lib. xxvi. capite primo, a Celso ni hil dissentiens, Elephantialin ita depingit: Diximus Elephantiasin ante Pompei Magni aetatem non accidisse in Italia, & ipsam a facie saepius incipientem. In nare prima uelut lenticula, mox inualescen te per totum corpus, maculosa, uariis coloribus, & inaequali cute, alibi crassa, alibi tenui, dura, ceu scabie aspera, ad posterum uero nigrescente, & ad carnes apprimente, intumescentibus digitis in pedibus manibusque. Aegypti peculiare hoc malum. Haec equidem singula clarissime indicant Elephantiasin Graecorum & Latinorum non esse diuersum morbi genus a Lepra, quam Arabes describunt. Acceditiis omnibus, quod Auicenna eodem de Lepra scribit, quae Galenus de Elephantiasi. Auicenna enim, ubi supra sic scribit: Et quando aggregatur caliditas aeris cum malitia cibi, & eius essentia „ est ex genere piscium, & carne salita, & carne grossa, & carnibus „ asinorum & lentibus, proculdubio est ut eueniat lepra, sicut multi plicatur in Alexandria. Quae quidem Auicennae uerba ex secundo libro Galeni artis Curatiuae ad Glauconem, cap. XV, uidentur desumpta, LVII. desumpta, ubi de Elephantiasi ita loquitur: In Alexandria uero plurimum generatur ex uictus ratione.

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
