# Errata medicorum recentiorum 114

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, ERROR XLIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/114
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/114

Comedunt enim farinam elixatam, & lentem, & cochleas, & plura salita, et nonnulli ex ipsis carnes asininas, & alia quaedam, quae crassum & atrae bilis humorem generant: nam cum aer circunstans calidus sit, motus humo rum agitur uersus cutem. Praeterea Galenus libro eodem, cap. xvij. Viperarum esum his, qui Elephantiam patiuntur, esse mirabile au xilium docet. Quod idem etiam lib. xi. de Simplicib. Medica. capi te secundo, duabus elegantissimis historiis, quas ne plus aequo uer bosior sim praetereo, confirmat. Auicenna autem id genus remedii Leprae accommodat, inquiens: Et caro uiperae est de nobilibus medicinis ei. Et paulo post Galeni historias citat, dicens: Et ex potatione quidem uini, in quo moritur uipera, aut uiuit, iam sanati sunt quidam accidentaliter, aut intentione interficiendi. Ex iis satis superque demonstratum esse puto, Graecos et Latinos per Elephan tiasim intelligere morbum tristem, & ipso nomine, ut ait Q. Serenus cap. X. dirum, eum nempe, quem uulgus totaque Arabum scho la Lepram appellat, cum contra Arabes ac iuniores omnes per eandem crurum ac pedum quendam tumorem immodicum intelligant. Reliquum est, ut Lepram quoque Graecorum, diuersum esse morbi genus ab Arabum Lepra demonstremus, id quod paucis admodum faciemus. Nam cum ex superioribus manifestum sit Lepram Arabum dirum esse ac horrendum morbi genus, & id quidem quod Graeci Elephantiasin nominant, certum erit, Lepram Graecorum esse penitus diuersum. Nam ea à Graecis inter faciles computatur morbos, id quod in primis testatur Hippocrates Libro de Morbis, qui extra ita scribens: Lepra, pruritus, scabies, lichenes, uitiligo, pituita gignuntur, potiusque corporis turpe quid sunt quam morbi? Subscribit Galenus, qui libro de Tumoribus praeter naturam sic ait: Lepra solius cutis passio est. Id quod idem Ga „ lenus libro quinto de Symptomatum caussis, aliis etiam uerbis in dicat, ita scribens: In Lepra & Psora plus est succi, & succus ipse crassior, atque ob hunc magis crebriusque pruriunthi, quam reliqui omes sine huiusmodi affectibus prurientes, ac nihil iuuantur, uel si uehe mentissime scalpentes detraxerint. Succus enim noxius manet in fixus, atque in cute impactus. Horum certe nihil huic morbo, quem uulgo Lepram appellant, conuenit, quando is non solum aspectu turpis sit, sed etiam ingentem cruciatum excitet, nec solam cutem, sed & carnem & ossa, sicut ex Celso diximus, plerumque uitiet. Quod si uero quis obiecerit, Leprae nomen in Sacris Literis pro graui accipi morbo, huic Augustinum obtrudam, qui Lepram coloris uitium, non ualetudinis aut integritatis sensuum atque membrorum esse dicit. Quod uerum esse, etiam caput decimum tertium Leuitici ostendit, ibidem enim Leprae notae atque inditia enarrantur, quae cer te praeter cutis ac coloris uitium nihil prae se ferunt. Vident ex hoc errato studiosi, Arabum medicinam a ueteri atque Graecorum in plerisque in uniuersum uariare, ob id diligenter admodum caueant, ne diuersitate ista non animaduersa, in errorum laqueos incidant.

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
