# Errata medicorum recentiorum 115

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, ERROR XLIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/115
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/115

ERROR XLIIII. On tria sunt caussarum insalubrium genera, ut Auicenna, totusque recentiorum Medicorum coe tus arbitratur, sed duae tantum in uniuersum su caussae, interna scilicet & externa, uel ut uulgus Me dicorum uocat, primitiua & antecedens, coniuncta enim a morbo nihil differt. Auicenna Fenij. primi Canonis, summa prima, doctr. ij. capi te primo, de caussarum insalubrium generibus ita scribit: Causis dispositionum corporis sunt tres, primitiuae, antecedentes, & con iunctae. Hunc deinde imitati sunt iuniores omnes, easdem in suis libris cuiusque morbi curationi praefixerunt. Verum, quantum ea in re lapsi sint, facile intelligent hi, qui id genus commenti diligen ti examini commiserint, ad ueterumque scripta exegerint. Veteris enim Medicinae scriptores duo tantum caussarum morbi genera ponunt, externam uidelicet & internam, uel ut nostri loquuntur, primitiuam & antecedentem. Id quod facit Galenus libro primo Therap. Methodi, cap. iiij. in hunc modum scribens, Quartum ue ro ab iis genus statuito, quod sit insalubrium, siue morbificarum caussarum. Atque harum, quae quidem in animalis corpore consi„ stunt, internas aut antecedentes nomina. Quae extrinsecus, externas uel primitiuas. Idem docet lib. ij. de morborum caussis cap. ij. „ ubi ita disserit: Redeamus igitur ad id quod propositum nobis erat, „ nempe ut singulorum simplicium morborum caussas explicemus „ tum praecedentes, tum procatarcticas. Eas igitur quae in animali ipso „ consistunt, siue affectiones sint, siue motiones praeter naturam, „ caussas nominant morbum praecedentes. Quae uero extrinsecus adueniunt LVIII. adueniunt, si uehementer alterant, immutantque corpora, eas inte „ rim procatarchontas, interim procatarcticas caussas appellant, quà si praeincipientes dicas. προκατάργεσθαι enim uerbum, incipere significat.

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
