# Errata medicorum recentiorum 118

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, ERROR XLV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/118
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/118

capite primo, Lichenas morbum, ut ipse ait, grauissimum, non italiae modo uerum etiam uniuersae prope Europae incognitum ante Tiberii Claudii Caesaris principatum fuisse scribit. Hippocrates enim Plinio multo uetustior tam crebram de Lichenibus mentionem non fecisset, si eius aetate totius fere Europae hic morbus fuisset incogni tus. Verum tamen est, quod paucis ante Claudii principatum in Italia fuit cognitus, quia nondum Romano imperio ad exteras na tiones propagato nomine carebat, donec Medici Graeci, qui urbem Romanam frequentare coeperunt, eundem morbum suae lin guae uocabulo Lichenas nominantes, fecere illustriorem. Meminit & passim Lichenum Dioscorides, adeo ut clarum iam sit ex utriusque origine, Lichenas non esse morbum Gallicum. Proinde λειχην Graecis aliud morbi genus est, cutis scilicet uitium & aspredo, Lati ni id malum impetiginem dixerunt. Ita Galenus in suis definitionibus Lichenas dixit esse cum multo pruritu summae cutis asperitatem. In sua autem Isagoge rem copiosius tradidit iis uerbis: Cutis malum est Lichen. Duplex eius genus, mite alterum, ferum & diffi, f cilius alterum, pelluntur ab eo ex summa cute squamulae, rubetque „ sub illis locus tantum, et non exulceratur. Eundem uero esse apud, 2 Latinos impetiginem, qui Lichen apud Graecos, testatur in primis Cassius Foelix, cuius authoris haec sunt uerba: Impetigines Graeci „ Lichenas dicunt, nascuntur ex Melancholico humore, rotundo schemate, in superficie cutis cum ingenti pruritu. Quod itidem con firmat Caelius Aurelianus libro primo Chronion, cap. iiij. de Li chenibus equorum loquens, dum ait: Sunt autem squamulae anteriorum crurum sub armorum partibus in ipsis animalibus natae, has Graeci Lichenas uocant, nos uero Impetigines. Praeterea quae cunque remedia Paulus, Galenusque, ac omnes alii Graeci authores contra Lichenas docuerunt, eadem fere omnia contra Impetiginem a Q. Sereno, Raza & Auicenna traduntur. Et ut ex multis unum referamus, Gręci Lichenibus puerorum ieiunam hominis saliuam adhibent, hanc quoque Q. Serenus Samonicus cap. xi. Impetigini adhibendam esse docet iis uerbis: Si uero uitium est, quod ducit ab impete nomen, hoc matutina poteris cohibere saliua. Idem etiam docet Auicenna Fen vi. Canonis quarti, tract. iij. cap. iiij. Accedit etiam, quod Arabes non aliter Impetiginem, Graeci Lichenas generari tradiderunt, ita ut dubium non sit, quin Latinis Impetigo id sit, quod Lichen Graecis. Annotandum tamen, quod ea quae Celsus de Impetigine scribit, Leprae Graecis dictae conuenire: & quemadmodum hic Lepram Impetiginem, ita Lichenas Papulas nominauit, quod hinc maxime colligitur. Sicut enim a Cassio Foelice scribitur, nasci Lichenas rotunda figura in superficie cutis, cum ingenti pruritu & asperitate: ita Celsus lib. V.

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
