Latin
RTIS STVDIOSOS
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 12
Unproofread scanNot analysed yet
Nam mihi uolenti Barbaros re fellere, licitum etiam esse arbitratus sum, his uti uocabulis quibus ipsi in suis libris utuntur: ne si aliter quam ipsi fuero locutus, non tam uidear latinitatem affectasse, quantum uerborum studio bonos authores oppugnare tentasse, ac per calumniam reprehendisse Adde, quod eorundem uerba referendo, neque diligentiam neque fidem in me desiderare possint aduersarij. Praeterea Galeni etiam testimonio si quando usus sum, semper iuxta barbarae aeditionis capita usus sum: idque ideo, ut hoc quoque pacto satisfieret ijs qui no ua ac latina carent. Ita &Dioscoridem nunquam fere non iuxta latinam Marcelli Virgilij Florentini, uiri undecunque doctissi mi, aeditionem citauimus, ut ne ijs quibus Graeca igno ta sunt, mendax uidear. Iam, Dijs bene uolentibus, recentiorum Medicorum errata ex ordine recensebimus, primumque ea quę ad herbarum ac materię medicę no titiam spectant. Nisi enim earun dem exactam cognitionem quis tenuerit, alia pro alijs remexhibere continget.