# Errata medicorum recentiorum 121

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, ERROR XLVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/121
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/121

Galenus nanque libro secundo ad Glauconem, capite primo, Carbunculum iis uerbis describit: Quum sanguis influens calidus sufficienter extiterit & crassus, quodcunque membrorum subito occupauerit hoc comburendo, facit ulcus cum crusta, quicquid „ uero circumiacet in inflammationem leuat, & efferuescentem gra uemque dolorem infert. Vocatur autem Carbo huiuscemodi passio. Quae sane descriptio a Prunae Ignisque Persici descriptione, quam tradit Auicenna Fen iij. Canon. iiij, cap. ix. nihil differt, ait enim: Haec duo nomina fortasse absoluta sunt super omnem pustulam corrosiuam, uesicantem, adurentem, facientem accidere Escharam, qualem facit accidere combustio & cauterium. Insuper Anthracem seu Carbunculum nihil distare a Pruna & Igne Persico, ex eo colli gi potest, quia quam curationem Galenus Carbunculo adhibet, eandem Auicenna ac Arabes alii Prunae accommodant. Galenus nanque libro quarto Therap. Metho. cap. X. de curatione Carbun culi in hunc modum scribit: Sed & incipiendam ab incisa uena curationem esse, id quoque neminem latere arbitror. Nec illud ob scurum, sanguinis uacuationem quae ad animi defectum usque sit adhibita, magis his etiam collaturam. Auicenna uero a praedictis nihil uarians, ita de Prunae Ignisque Persici medicatione docet. Necessa ria est phlebotomia, ut euacuetur sanguis cholericus, & quando aegritudo est timorosa, tunc necessarium est, ipsam approximare Sincopi. Quibus utique uerbis nihil ferme a Galeni praescripto dissentit, in hoc tamen Galeno contrarius est, a ueritateque deuiat, quod Prunam seu Ignem Persicum a Cholera citrina, liceat enim uti bar baris uocibus, quibus Medici hodie utuntur, generari putat, id quod iis innuit uerbis, ut euacuetur sanguis Cholericus. Galenus enim libro secundo ad Glauconem, ait Carbunculum seu Anthra cem ex sanguine crasso ac Melancholico feruente generari. Quem secutus Paulus & reliqui Graecorum Medici, dixerunt fieri Carbunculum, cum referbuerit sanguis copiosiore atra bili abundans, et in reliquam partem ingruerit. Videat igitur Auicenna, si Pruna ex Cholera citrina sit, quomodo hic curationis modus sibi aut ra tioni LXI. tioni conueniat, qui sanguinem esse frenum Cholerae ubique insinu at, & primo libro cauendum esse admonet, ne superflua sanguinis missione aegrum ad humorum biliosorum ebulitionem perduca mus.

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
