Latin
ERROR XLVI
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 122
Unproofread scanNot analysed yet
Quare, si ipsius in aliis locis doctrinam sequimur in morbo ex Cholera seu sanguine Cholerico facto, phlebotomia non com petit, uel non tanta, ut ad Sincopen usque perducat. Quare falsum in uniuersum est, quod Auicenna dixit Prunam ex Cholerico san guine generari, cum magis ex crasso &Melancholico fiat. Id quod met ipse Auicenna, sibi ipsi contradicens, Fen iij. Canon. iiij. tractatu primo, capite primo testatur, inquiens: At uero ex sanguine grosso malo fiunt species exiturarum malarum. Nam si eius malitia uehemens fiat, &ipsius adustio proueniet Erysypela, &ueniet combustio &crusta, &deterior, ea est Ignis Persicus. Errat praeter ea Auicenna, ac a Galeno ratio neque ipsa dissentit in Pruna uel Igne Persico, quando materia est decliuis ad Choleram, iis enim uerbis utitur, scalpellationem profundam prohibens, &tamen capite su periori, sexto scilicet, ubi egit de Formica, suaserat ex Galeni sententia, extirpare Formicam cum aliquo quod sit sicut Embuba &extremitas pennae aut alterius rei, cuius extremitas sit acuta, quam possibile sit deglutire Formicam. Atqui haec extirpatio Formicae si diligenter inspiciatur, multo est uiolentior quam scalpellatio, ut si hanc timet Auicenna, quando materia est decliuis ad Choleram. multo magis tale aliquid facere, debuerat formidare in morbo ex materia non decliui ad Choleram, sed mera Cholera, ut ipse opinatur, procreato. Falso autem allegauit Galenum, id enim artifici um ait esse conueniens non ad tollendam Formicam, uel miliarem, uel corrosiuam, sed quoddam potius genus uerrucarum, quas Graeci μορμηκίας, id est, Formicas appellant. Notus est ergo error Aui cennae ex nominis ambiguitate, quia enim Graeci pustulas quasdam ex humore Cholerico genitas solam cutem occupantes atque etiam serpentes, ab hac serpendi natura Herpeta uocant. Arabes quoque a simili proprietate easdem pustulas Formicam nominarunt. Sunt uero &quaedam genera Verrucarum, quae Graeci μορμηκίας, no mine sumpto a formicis, appellant, quia sensum quasi sint morsus formicarum, patientibus inferunt. Has quoque Verrucas Arabes ad imitationem Graecorum, Formicas nuncuparunt. Quo fit, ut uerbum Formica, apud Arabes duorum morborum generibus, quamuis natura differentibus, accommodetur. Auicenna ergo utranque Formicam, tam pro pustulis Cholericis, quam etiam pro Ver rucis acceptam, atque utriusque morbi curationem in uno capite copulauit, licet alter ex humore tenui &bilioso fiat, alter ex crasso ac Melancholico, atque ideo ut genere distinguuntur, ita diuersum ge nus curationis exposcunt. Pustulae siquidem biliosae uel sola totius corporis purgatione, uel etiam emplastris super locum affectum impositis, nonnunquam autem manu curantur.