# Errata medicorum recentiorum 127

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, ERROR XLVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/127
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/127

ERROR XLVIII. Rrat Auicenna plane infantiliter in curatione LAlthohoin, id est, Bubonis pestiferi, remedia reprimentia adhibenda docens. Satis notum est ex iis, quae in errorem quadragesimum sextum annotauimus, Althohoin apud Auicennam esse Carbunculum seu Anthracem, & eum maxime qui pestilentiae tempore in ingui nibus, quae Graeci Bubones appellant, oritur. Id quod etiam indicant uerba Auicennae, quae scribit Fen iij. Cano. iiij. tracta. primo, cap. xvij. inquiens: Antiquissimi Medicorum nominauerunt eum nomine, quod translatum est in Arabico Althohoin, omne apostema existens in membris glandulosae carnis. Praeterea Althoho in Auicennae esse Bubonem pestiferum, facile deprehendet, quisquis eiusdem de Althohoin uerba cum iis, quae Paulus Aegineta de Bubone scripsit, contulerit: sunt enim eadem quasi remedia, quibus Auicenna Althohoin, & Paulus Bubonem curat. Bυβώνου uero omnium generum praeter naturam tumores in quacunque corporis parte factos, Graeci quondam uocabant. Paulatim deinde ad certa aliqua genera contracta fuit uox, priuatimque dicti Bubones qui aut offensa propinqua parte, aut hulceribus aliis, aut doloribus sine periculo plerunque adnasci consueuerunt. Aut qui per pesti lentiam in febribus praesenti periculo ingruere solent in inguinibus, alis, colloque. Hinc Paulus iuxta duplicem etiam Bubonem, alterum qui fit a caussa extrinseca, atque adeo ex sanguine non necessario maligno: alterum qui fit, ut diximus, ex materia uenenata, tempore praecipue pestilentiae, suam quoque curationem distinxit. In primo quidem Bubone inchoante, Paulus utitur refrigerantibus atque ad stringentibus medicamentis, ueluti spongia ex Pusca, & lana ex uino & oleo acerbo, uel Rosaceo, uel melino, uel Lentiscino, uel Myrtino: nullum enim ex his in tali Bubone periculum imminet, ut quiuis artis Medicae peritus intelligit. In secundo uero refrigerantibus atque adstringentibus, reprimentibusque remediis nequaquam utitur. Secutus in hoc Galenum, qui libro xiiij. Therap. Method cap. X. de Carbunculi pestilentiae tempore exorti curatione in hunc „ modum scribit: Imponi autem sibi laborans particula quod ad in „ flammationem spectat refrigerantia desyderat. Caeterum propter „ humoris crassitudinem, atque etiam malitiam nec fluxionem auertere poteris LXIIII. poteris: et si quando id feceris aliud quippiam, quod in alio sit cor pore offendes. Galenum quoque imitantur omnes nostrae aetatis Me dici, qui Bubonibus istis nullo pacto refrigerantia, reprimentiaque medicamenta, sed calida potius & digerentia, discutientiaue adhibent, probe intelligentes reprimentia medicamina ad interiora impetum uenenatorum humorum uertere.

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
