# Errata medicorum recentiorum 129

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, ERROR XLIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/129
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/129

ERROR XLIX. Berrant nostrae aetatis Medici, immodicis medicamentis purgantibus febricitantes, tertiana maxime correptos febre, excarnificantes, cum alte rantibus uti remediis, iuxta Galeni placita, magis consultum sit. Nemo est qui ignorat, quam omnes ferme nostri seculi Medici id maxime conentur, ut in Febribus intermittentibus, tertiana etiam exquisita, non semel, sed iterum atque iterum purgantes medicinas propinent deuorandas. Id quod ipse quoque olim, non sine maxima corpusculi iactura, expertus sum. Quam uero erroneum sit, primum ueterum testimoniis, deinde etiam ratione una aut altera de monstrabimus. In primis itaque inter Latinos occurrit Cornelius Celsus, qui libro secundo, capite undecimo ita scribit: Ergo nunquam in aduersa ualetudine medicamentum eius rei caussa recte datur, nisi ubi is morbus sine Febre est. At ubi Febres sunt, satius est eius rei caussa cibos potionesque assumere, qui simul & alant, & uentrem molliant. Oribasius quoque in Medicinae Compendio ait: Crudi autem existentes humores, antequam incipiant generare „ aegritudines, caute sunt euacuandi, iam autem Febrientes nullo „ modo. Galenus etiam libro primo Artis Curatiuae ad Glauconem, cap. ix. de tertianae exquilitae curatione in hunc modum scribit: Marinae autem aquae, salsae, nitrosae, atque sulphureae plus quidem bilis educunt, sed multo minus quam potabiles prosunt. Praestat uero neque ipsas utiles dicere, quandoquidem plus qualitate nocent quam euacuationibus iuuent. Equidem noui quendam corrupto iuditio iisce balneis uti persuasum, deinde extenuato corporis habitu, ad „ tantam uenisse pernitiem, ut tabe consumptus interiret, reliqua ue „ ro uictus ratio ad bilem etiam excernendam exhibeatur. Semper „ autem oportet contrarias qualitates illis quae praeter naturam in„ ualuerunt opponere, cum hoc multo plus iuuet, quam quomodolibet „ euacuare, sed neque hoc ipse nouerat, neque ab alio docente didice"rat. Quibus sane uerbis Galenus manifestissime docet in tertiana Febre LXV.

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
