# Errata medicorum recentiorum 13

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, NIINENT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/13

ERROR. PRIMVS. Loc non aperit uenas, neque cit sanguinem, quemadmodum multi, Mesue authoritate, se ducti existimant, sed easdem magis occludit, sangui nem quoque undequaque fluentem sistit. Animaduertant studiosi eum morem me semper obseruatu rum, ut primum eius authoris uerba, qui reliquis errandi, occasio nem praebuit, recenseam. Dein uero, citra omnia uerborum le nocinia, eorundem confutationem subijciam, Verba itaque Me sue unde praesens promanauit error offenduntur libro eius de Sim plicibus medicamentis Cap. i. de Aloe, ubi hunc in modum scribit, Aloe uenarum orificia apertione sanguinem spargente ape „ rit. Et paulo post, Estque maxime nocens haemorrhoidibus & ano. Quantum autem a uero errauerit Mesue, nemo est, nisi talpa caeci or sit, qui nesciat, quando certum sit ueterum omnium testimo nio Aloen habere uim & naturam adstringendi, & sanguinis eru ptiones compescendi, Id quod in primis monstrat Dioscorides, qui lib. iii. cap. xxiiii. in hanc scribit sententiam. Αλόη δυναμιν ἔχει στυπτικὴν, καὶ μὲν ὕδατος ψυχροῦ πινομένη, ἄιματος αὐαγργὰς ἕπεχει. αἱμοῤῥατίας τε ἵστησι τὰς ἐξ αἱμορροῖδων. Id est, Aloe uim ha bet adstringendi, & cum aqua frigida pota sanguinis excreationes cohibet. Quin etiam sanguinis eruptiones ex haemorrhoidibus factas sistit. Et confirmat eadem Galenus lib. vi. de Simplicibus medicamentis cap. xxiii. ita scribens, Et glutinat fistulas profun das, & ad cicatricem perducit ulcera quae difficile sanantur, & ma xime ea quę fiunt in ano & genitalibus. Apertius uero praedictis authoribus Mesue uerba confutat Plinius libro naturalis historiae, xxvii. cap. iiii. ita disserens, Aloe sanguinis excreationes si modicae sint, VII. sint, drachmae pondere ex aqua: si minus, ex aceto pota sedat. „ Vulnerum quoque sanguinem, & undecunque fluentem sistit per fe „ uel ex aceto. Hęmorrhoidum quoque abundantiam leniter sistit. Item Auicenna lib . ii. cap. Ixvii. in hunc modum scribens: Alone quando ponitur cum uino dulci super haemorrhoidas, & fis „ suras ani, tunc sistit sanguinem currentem ex eis. Praeterea Gale „ nus lib.iiii. Therapeuticae methodi cap. iiii.

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
