# Errata medicorum recentiorum 133

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, ERROR L. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/133
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/133

His omnibus accedunt & ea, quae scribit Alexander Graecus libro secundo, cap. ccvi. de balneo dicens: Didicimus quia balnea de dul ci aqua quae fiunt, infrigidandi & humectandi uim habent atque uir tutem: infrigidant enim interiora. Si itaque balneum refrigerandi & humectandi uim habet, ut ueterum testimonio probauimus, quid est cur id suo tempore febrientibus accommodare uereamure cum sua qualitate Febrium naturę in uniuersum repugnet? Quod autem in reliquis quoque Febribus, praeter tertianam, balneo uti conferat, docet Galenus etiam, qui lib. X. Therap. Metho. cap. X. Febribus esse utile balneum & per se & ex accidenti scribit. Nam cum uacuatio quidem excrementorum omni Febri utilissima sit, & in balneo necessario ob aequalem per omne corpus calorem, exiguorum meatuum rarefactio, densatorum uero fusio, atque adeo tan dem excrementorum multa euacuatio succedat, consequitur & bal neum prodesse. Hinc lib. ij de Tabe, cap. ij. inquit: Earum autem Febrium, quae ob humores putrefactos fiunt, post humorum coctionem, sanatio est balneum. Hippocrates denique non solum in tertiana, sed & quartana Febre balneandum esse docet libro secun do & tertio de morbis. Celsus quoque non uno in loco balneandum esse admonet, ut hoc pacto frigus Febrium praeueniatur. Auerrois item lib. vij. colliget, cap. X. dicit: Et scias quod balneum in declina tione Febrium collaudatur, quoniam superfluitates euacuat sub„ tiles. Nec Auscenna iuniorum Medicorum princeps nostrae sententiae repugnat: is enim in cura tertianae, post coctionem tamen, adhibet balneum. Proinde ex iis dilucidum admodum est, aberra re Medicos nonnullos, qui Febribus occupatos a balneo penitus arcent, nulla alia ratione moti, quantum ex Valesco deprehendere potui, qui una cum Sophistis insigniter delirat, nisi quod arbitrentur sufficere hodiernis temporibus sudorem in fine Paroxysmi factum. Ne uero quis me per calumniam reprehendisse Valescum suspicetur, ecce eius uerba quae scribit lib. vij. cap. vij. subiiciam: Antiqui, ait, post digestionis signa balneabant in aqua dulci tepida, & ualet eis, ut uult Galenus. Iam autem sciunt uulgares, quod uera breuis est terminationis, ideo nunc tales non ponuntur in balneo, sed sufficit eis quod sudent in sine Paroxysmorum. Quibus Valesci uerbis quid stultius esse posset, non uideo. Etenim si balne um febrientibus, ut fatetur, confert, quid est cur id non adhibeat? neque enim LXVII.

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
