# Errata medicorum recentiorum 134

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, MEDICORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/134
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/134

MEDICORVM. nequam enim Medicus censeri debet, qui commoda auxilia aegro denegat. Ridiculum praeterea est, non balneandos tertiana exquisita laborantes, ideo quia breuissima esse soleat, quasi Hippocratis seculo breuis non fuerit tertiana, qui tamen iiij. Apho. lix. ita scribit, τρίταῖος ἀκριβὴς κρίνεται ἐν ἐπτὰ ποειόδοισιν δὲ μακρότατον. Hoc est, Tertiana exquisita septenis circuitibus, quod longissimum „ est, iudicatur. Verum nec hoc nomine a balneo prohibuit correptos tertiana, sicut in superioribus uisum est. Multo autem ridiculosius est, quod ait hodie non balneandos esse, quia sudent in Paroxysmi declinatione. An Hippocratis Galenique temporibus non sudasse febrientes putat Valescus, aut naturae ordinem inuersum suspicatur? Verum hac ratione tanti uiri Febricitantibus balneo non interdixerunt, ob id nec Valescus, nec alius quisquam istis ui ris multo inferior iure interdicere potest. ERROR LI. Rrant nostro tempore Medici non pauci, iuxta sanos atque aegros immodicis deiectoriis medica mentis excarnificantes, adeo ut quidam ne infantes etiam adhuc in cunis uagientes, ab istis immunes esse permittant, tanta est illorum inscitia, seu ut rectius dicam, saeuitia. Scio quos hoc loco notem, nec enim omnes a me perstringun tur, sed ii tantum, qui in quouis affectu purgantibus medicinis uti commode posse putant, & qui hoc pacto omne morborum genus deuitandum esse existimant, nec aliud in ore habent magis tritum quam hoc unum, Purgatione opus habes, hoc enim remedio quicquid in corpore nocuum est abiges. Quantum enim a ueritatis semita aberrent, facile intelligent, qui Galeni uerba quae lib. iij. Aphor. Commen. XV. in hunc scribit modum, diligenter expenderint. In siccitatibus superfluae humiditates dissoluuntur, per hymbres autem in tra corpus collectae putrefiunt, nisi quis singulis diebus collectas exercitiis expurget. Quae em fit per balneas euacuatio, parua est, & solam fere cutem euacuat. Quae autem sunt per carnem & partes solidiores dispersae superfluitates, haud sufficienter ex balneis eua cuantur: neque tamen ea quae fit per purgantia pharmaca, superfluita „ „ tum euacuatio idonea est. Nam ualde indigentibus, & ex longis interuallis utilis est.

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
