Latin
MEDICORVM
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 135
Unproofread scanNot analysed yet
Earum uero quae quotidie generantur in cor„ pore superfluitatum euacuatio minor est, quam ut exigat purgantis pharmaci operationem. Si uero quispiam uoluerit bis mense, aut semel saltem ea uti, ueritus ne superfluitatum multitudo aggregetur, praeter id quod nocebit, corpora etiam in malam trahet consuetu dinem. Perpendant, inquam, per Apollinem oro, aduersarii aurea haec Galeni uerba, quando penitus illorum sententiam dam nent. Non enim quibusuis purgantia medicamenta esse exhibenda docent, sed indigentibus tantum, neque quocunque tempore, sed ex longis interuallis: nam quotidiana in corpore humano super fluitatum generatio multo minor est, quam ut quotidie aut quouis tempore purgans exigat pharmacum. Nec etiam omni mense: nam hoc pacto non solum nocebunt, sed corpora in prauam quoque con suetudinem trahent. Quid ad ista respondebunt, qui non tantum semel aut bis mense, sed quauis etiam hebdomada bis aut ter, uel catapotia, uel eligma aliquod deuorandum propinant? &iis etiam qui integra sanitate fruuntur. Proinde magis id conentur Medici, ut malorum humorum superfluitatumque generationem prohibe ant, quam ut semper euacuationibus immodicis sanos iuxta aegrosque excrucient. Id quod docuit Galenus etiam lib. ij. de Potentiis natu ralibus, cap. viij. contra Erasistratum disputans in eum modum: „Sicuti igitur neque cum iis qui de humorum generatione, de quibus „cum non habeat aliquid aliud, uel parum uerisimile dicere putat, „a se opus repellere fingens, quod de illis consyderatio nullam ha„ beat utilitatem. Itaque per Deos, quomodo quidem cibi in uentri „culo concoquantur, scire conducit, quomodo autem in uenis bi„ lis generetur, superfluum est quaerere, &de sola ipsius euacuatione „cura habenda est, negligenda autem generatio, tanquam non multo melius existat, ne plus de ipsa generetur, statim ab initio prohibere, quam in eius euacuatione solicitari. Conueniet itaque hoc unum anxie curare nostros Medicos, si non Erasistratii magis quam Galeniani esse cupiunt, ut humorum generationem, conuenientem praescri bendo uictum, magis prohibeant, quam ut tot pharmacis enecent, Accedit omnibus, quod cum magna morborum quoque pars ex indigentia oriatur, non tam procliues quouis momento ad purga toria adhibenda medicamenta esse decet, quando eosdem repletione ac nutrimento magis curare conueniat, iuxta Hippocraticum hoc ὑπὸ πλησμονῆς ὅκοτα ἄν νοσήματα γένηται, κένωσιν ἐν ται καὶ ὅκοσα LXVIII. ἐπὸ κενώσιως, πλησμόνη. καὶ τῶν ἄλλων ἡ ὑπεναντίωσις.