Latin
VS, CONTINENS ERRORES
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 137-2
Unproofread scanNot analysed yet
VS, CONTINENS ERRORES qui ad Anatomiam spectant. ERROR LII. Allucinantur Neoterici, Mundinum sequen tes, meatum bilem ad intestina ferentem in om nibus esse geminum asserentes, quorum maior ad duodenum feratur, minor autem ad uentriculi fun dum, ut ex calore bilis ad eum prouenientis, uentri culus ad concoquendum cibum fortiter efficiatur, cum tamen is in omnibus ferme unicus sit. Mundini uerba de bilis anatomia, ne quis nostro Marte confi„ cta suspicetur, haec sunt: Alter magnus ramus fertur ad intestinum duodenum uocatum, &is dispescitur, quia ab ipso paruus admo dum ramus oritur, qui uadit ad fundum stomachi ad confortan„ dam digestiuam, &iste fuit paruus, ut expulsiuam stomachi super „flue non irritaret uel stimularet, &istud est uerum, ut in pluribus. Aliquibus uero iste ramus maior est eo, qui uadit ad intestina prae „dicta. Quae quantum in uniuersum a ueritate sint aliena, primum demonstrant ea quae scribit Galenus lib. V. de Vtilitate Partium, cap. iiij. ubi docet, cur natura non aeque meatum fecerit bilem im portantem ad uentriculum, sicut ad duodenum: nam hoc non esse naturae LXIX.