# Errata medicorum recentiorum 142

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, ERROR LIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/142
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/142

Nunquid tunicarum multitudo, uel uicinorum uiscerum iuxta positio, uel morae tempus, uel natiua quaedam in intestinis caliditas, atqui in nullo istorum intestina uentriculum su perant. Et quae scribit libro eodem, cap. xij. dicens: Neque enim cibi quidem pristinam permutant qualitatem ita celeriter, ut cum in tenuia inciderint intestina, stercus fiant. Ex quibus Galeni uerbis ma nifestissimum sit, stercora in intestinis tenuibus fieri, non quidem per separationem & depurationem a chylo, ut Forliuiensis putat, sed alterationem magis, quae ad substantiam terminatur, id quod insinuatiis uerbis, Neque enim cibi pristinam permutant qualitatem ita celeriter, ut cum in tenuia inciderint intestina, stercus fiant. Si itaque non celeriter in tenuibus intestinis cibi permutantur in stercus, ergo multo minus in uentriculo. Quod denique stercus non fiat in uentriculo, ita colligitur: Si stercus gigneretur in stomacho, tunc homo quotidie uomeret stercus, quotidie singultiret, nam tale quid accidit leosis, non alio profecto nomine, nisi quia stercus ascendit ad uentriculum. Id quod testatur Galenus libro septimo, Aphoris morum, Commento decimo, ita scribens: In Ileis nihil exit per infe riora, et hoc est proprium inseparabile passionis. Vomitus autem non semper adest, sed quando exitiales sunt: & si uehementius distorqueantur, stercus eis ascendit atque singultiunt. Itaque si ea sympto mata stercus ascendens ab intestinis ad uentriculum efficere potest in Ileo, cur non eadem efficeret in stomacho genitum ac procrea tum? Praeterea si in stomacho generaretur stercus, necessarium non foret, quod in lleo stercus ad proximiores superiacentium intestinorum partes expelleretur ad uentriculum, adeoque totum tenue intestinum pertransiret, quando prius suam in eo habuisset gene rationem, quod tamen fieri Galenus libro tertio de Potentiis Naturalibus, cap. xiij. docet. At satis ea de re dictum. Plura si legere desyderant studiosi, adeant Epistolam Leoniceni, uiri praecellenti eruditione praediti, quam scripsit ad Franciscum Tottum Lucensem. Nos compendio rem uniuersam attigimus.

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
