# Errata medicorum recentiorum 143

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, ERROR LIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/143

Et iterum paulo post: Duodenum dictum est, quoniam longitudo eius est huius quantitatis, duodecim digitorum habentis ipsum, & eius quidem amplitudo, est amplitudo orifitii eius, quod nominatur Portonarius. Hunc deinde imitati sunt iuniores ferme omnes, Portonarium inter intestina collocarunt, nec diuer lum esse a duodeno affirmarunt, non animaduertentes, alibi contrarium scripsisse Auicennam. Verum, ne quis me ista effinxisse ex istimet, ex multis unum aut alterum talia asserentem, in medium producam. Valescus enim lib. iiij. cap. xxij. de anatomia intestino rum disserens, ita scribit: Sunt ergo tria intestina tenuia, & ista sunt superiora. Primum uocatur Portonarium siue duodenum. Quid istis uerbis apertius? Item lohannes Matthaeus de Grado, capite undecimo in Commentariis suis super nonum. Razes fere ad uerbum Auicennae imitatus sententiam, idem sentit, dicens: Primum intestinum dicitur duodenum, quia est longum, extensum longitudine duodecim digitorum in transuerso, & huius intestini orifitium primum terminatum ad stomachum, ut ad fundum eius, dicitur Portonarium. In quibus uerbis liquido apparet, Matthaeum de Grado Portonarium facere partem duodeni, eius scilicet orifitium. Huius erroris nec expers fuit Cornelius Celsus lib. iiij. capite primo in hunc modum de Pyloro scribens: Inde ima uentricu li pars paululum in dexteriorem partem conuersa, in summum in „ testinum coartatur. Hanc iuncturam πυλωρόν Graeci uocant, quoniam portae modo in inferiores partes ea, quae excreturi sumus, emittit, ab ea leiunum intestinum incipit. Quibus uerbis Celsus manifeste admodum docet, Pylorum primum esse intestinum, nec quicquam a duodeno differre. In eundem errorem lapsus est & Alexander Benedictus, multae eruditionis uir, Celsum profecto imitatus libro secundo suae anatomices cap. viij. inquiens: Huic „ ieiunum intelligit, demum ea parua iunctura alligata est a media „ fere uentriculi parte, parum in dexteriorem partem conuersa „ πυλωρὸν Graeci uocant, quoniam portae modo in inferiores par„ tes, quae excreturi sumus emittit, caeterisque intestinis arctius. Ad „ hanc portam fellis meatus pertinet unus, eadem de caussa, haec duodecim LXXII. digitorum mensuram continet. In iis uerbis bis lapsus est Alexan der. Primo, quod Pyloron, ad imitationem Celsi, inter intestina connumerat.

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
