Latin
LXXIII
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 146
Unproofread scanNot analysed yet
LXXIII. ex supradictis Galeni uerbis colligitur, est, quod Duodenum inte stinum sit diuersum a Pyloro, propriam habente substantiam, eo crassiorem. Id quod etiam Coelius, exacti iuditii uir, lib. ij. suarum lectionum antiquarum, cap. xliiij. animaduertit, in hunc modum scribens: Illud sciendum a Galeno &Auicenna, Pylorum seu Portonarium, ut recentiores uocant, inter gracilia non numerari inte stina, sed ex illis primum uocat Galenus ἔκφυσιν, id est, Exortum, quia ex Pyloro primum exoriatur: aut Dodecatylon, seu ut nunc dicimus, duodenum a digitorum mensu duodecim. Omnino Py lorum in imo stomacho foramen accipiunt, cui primum adnectitur intestinum. ERROR LV. Rrant Razes atque Mundinus in sua Anatomice Eleiunum intestinum eandem habere, quam rectum intestinum, rectitudinem asserentes. Razes libro primo, capite decimosexto in eam sententiam scribit: Gracilium autem primum est intestinum, quod ori inferiori stomachi continuari inuenitur, quod Duodenum nominatur. Hoc autem sequitur aliud intestinum, quod uocatur leiunum, quae duo intestina erecta stant, &in longitudinem extenduntur corporis. Mundinus uero ita: leiunum taliter uocatur, quia ut plurimum reperitur uacuum in bene dispositis. Et caussa suae euacuationis est duplex, scilicet rectitudo eius, nam rectum est sicut intestinum ultimum. In quibus utique uerbis Mundinus falsissime protulit de leiuno, quod uerissime de Duodeno dicere potuit. Nam id, Gale no libro sexto de Aggressibus Anatomicis teste, implicatione om ni caret, ac ob id a nonnullis inter intestina non numeratum est. Quod autem leiunum intestinum non habeat eam rectitudinem quam rectum intestinum habere deprehenditur, testatur passim Galenus in suis Anatomicis, scribens leiunum intestinum in multas inflecti inuolutiones, quam plurimum uasorum habentes. Praecipue libro quinto de Vtilitate Partium, capite iij. dicens: Primum om, nium intestinum, quod uentriculo est coniunctum, non ad inuolu tiones confestim deflexit creator, sed eo usque produxit uersus dor sum, ut sufficiens sit spatium praedictis. Quod uero illi consequitur, circumuoluitur &flectitur, uocaturque haec pars intestinorum leium, num, eo quod semper inuenitur uacuum. Et omnium manifesti me libro sexto de Iuuamentis membrorum, cap. ij. ubi ait: Et pro „uidentia creatoris indigentia illarum uenarum &neruorum loco „amplo non posuit in primo intestino inuolutiones, sed locauit.