# Errata medicorum recentiorum 147

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, LXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/147
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/147

ipsum recte extensum super dorsum. Et cum istud intestinum pertransiret ad paruam remotionem inuoluebatur, & pars inuoluta ex intestino dicitur leiunum. Quae siquidem uerba, etsi admodum barbara sint, ex interprete barbaro desumpta, uel sola tamen sufficiunt, ad hunc Mundini errorem confutandum, quando apertissi me ostendant, Duodeno conuenire, quae Mundinus leiuno tribuit. Auicenna porro Fen xvi. Canon. iij. Tracta. primo, capite primo, eum etiam errorem confodit, inquiens: Et pars intestini, quod sequitur Duodenum, nominatur leiunum, & in hac parte est initium inuolutionis & circuitionis. Cornelius quoque Celsus libro quarto, capite primo satis innuit, leiunum intestinum non carere inuolutionibus, ita scribens: Ab ea leiunum incipit non inta implicitum. His enim uerbis uult non omnino non esse implicitum leiunum, sed minus quam sit tenue. Haec autem Alexander Benedictus libro secundo suae Anatomices, cap. viij. non satis intelligens, leiunum minus quam reliqua, de tenuibus loquitur, esse implici tum scribit, quod falsissimum est. Nam Duodenum multo minus quam leiunum implicitum est. Proinde Celsus hoc loci solum inter leiunum & tenue facit comparationem, ac leiunum minus quam tenue implicitum esse affirmat. Id quod sequentia etiam uerba euincunt, quae talia sunt: Inde tenuius intestinum in sinus uehementer impli citum. Itaque sole clarius est, Mundinum ac Razam esse hallucinatos, nec eosdem Carpus ab errore uindicare potest, dicens hoc intesti num leiunum dictum, quantum ad partem superiorem esse Rectum, & ita intellexisse utrosque. Nam id ex diametro cum Mundi ni uerbis pugnat, qui non simpliciter dicit esse Rectum, sed addit, sicut intestinum ultimum, quod Rectum esse tam superiore, quam infe riore parte, nemo est qui nescit.

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
