# Errata medicorum recentiorum 148

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, ERROR LVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/148
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/148

LXXIIII. Mundinus de Anatomia llei in hunc modum scribit: Ad ipsum perueniunt plures uenae Messaraicae, quam ad aliquod aliud intestinum. Quibus equidem uerbis non solum rationi & experientiae, uerumetiam Galeno & Auicennae contraria asserit. Ad intestinum enim leiunum uocatum multo plures ueniunt Messaraicae, per quas hepar Chylum attrahit, quam ad Ileum, quia enim ob frequentes uenas sugentes semper uacuum inuenitur, ideo leiunum appellari coepit. Id quod testatur Galenus libro sexto de Iuuamentis Membrorum, capite secundo, dicens: Intestinum leiunum est propinquum hepati, ac pertingunt ad ipsum multarum uenarum ora. Et bilis flaua defluit per suos meatus in primum, quod super ipsum „ est. Et quia istud propinquissimum hepati inter omnia membra, „ quando hepar caruerit cibo, & fuerit euacuatum ab eo, capiet eum „ ex propinquiore sibi loco, scilicet ab intestino leiuno, & à uenis „ cum attractione. Idem etiam lib. V. de Vtilitate Partium, cap. iij. „ docet, inquiens: Primum omnium intestinorum leiunum suscipit „ in chylum uersum & concoctum in uentriculo cibum. Situs uero „ eius est prope hepar, uasorum autem multorum in eo sunt ora. „ Galenus praeterea libro sexto de Aggressibus Anatomicis, plures esse uenas in leiuno intestino, quam tenui affirmat, ita scribens: Tenue intestinum eandem habet cum leiuno substantiam, tantum differt duobus, & quia nunquam uacuum inuenitur, & quia non habet tantam uasorum multitudinem. Hanc quoque maiorem uenarum in leiuno multitudinem confirmat Auicenna Fen xvi. Canon. iij. Tractatu primo, capite primo, sic dicens: Et nominatur hoc intestinum leiunum, quoniam ipsum inuenitur secundum plurimum uacuum & inanitum, & caussa in hoc est connexio duarum rerum, quarum una est, quoniam illud quod attrahitur ad ipsum de mul titudine chyli uelociter separatur ab eo, portio nanque eius attrahitur ad hepar, quoniam plures uenarum Messaraicarum continu atae sunt huic intestino, quoniam hoc intestinum est propin quius hepati, quam alia intestina. Et non est in aliquo intestinorum de ramis Messaraicae, quantum est in eo. Ex quibus omnibus sole clarius sit, inleiuno plures esse uenas, quàm in Ileo seu tenui intestino. Proinde, Mun dinum esse hallucinatum, ne mo non uidet.

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
