# Errata medicorum recentiorum 152

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, ERROR LVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/152
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/152

In quibus sane „ uerbis Plinium, ut fere semper, secutus est, qui lib. xi. cap. xxxvij. ita disserit: Exta homini ab inferiore parte uiscerum separantur „ membranis, quae praecordia appellant, quia cordi praetenduntur, „ quod Graeci appellauerunt Phrenas. Huic certe refertur accepta „ subtilitas mentis, ideo nulla est ei caro, sed neruosa exilitas. Ex qui „ bus uerbis duplex error manifestatur. Primus est, quod Diaphra gmati referri acceptam mentis subtilitatem dicunt, nam falsum esse, Aristoteles, Peripateticique omnes contendunt, asserentes nul lius esse rationis participes Phrenas, sed sic à Graecis nominari. quia adiacent, uicinaque sint his quae facultatem obtinent illam, sicunt paulo post dicemus. Cordi igitur, iuxta Aristotelem ac Peripateticos, accepta refertur subtilitas mentis, ob uicinum uero situm septo. Secundus error priori multo maior est, quod Diaphra gmati nullam inesse carnem scribunt, hoc enim cum Galeni nobi lissimi Medici, & in dissectionibus membrorum peritissimi placitis pugnat. Is nanque libro septimo de Vtilitate partium, cap. xxi. Septum transuersum non Membranam, seu neruosam exilitatem, sed Musculum potius nominat. Eius haec sunt uerba: Phre narum propria quidem substantia Musculus est. Si Musculus est, carnem habeat necesse erit, nam id propriae naturae ratio indicat, cum musculus nihil aliud sit, nisi caro neruis intexta. Testis est Ra zes, qui libro primo, capite tertio Musculum ita depingit: Muscu lum itaque ex carne & neruo & ligamento componi dicimus. Nec aliter describit Musculum Auicenna Fen prima, Canonis primi, doctr. V. Summa ij. capite primo, dicens: Musculus est membrum ex neruo & ligamento, & eorum uillis, & carne implente, & panniculo cooperiente compositum. Galenus quoque libro secundo de Temperamentis, scribens omnem musculum esse carnosum, satis indicat Diaphragma habere carnem. Omnium autem apertissime Aristoteles libro secundo de Partibus Animalium, capite decimo plane hoc esse carnosum significat, in eam sententiam scribens: Annectitur hoc Septum siue cinctus constis parte sui carnosiore, ualidioreque, media autem constat membrana exiliori ita enim & ad robur, & ad praetentum commodius est. Contra ca lorem se efferentem hoc ueluti sobolem esse argumentum ex iis, quae plerique accidunt ducitur. Vbi enim propter uicinitatem attraxerint humorem calidum atque excrementitium, continuo men tem sensumque plane perturbant. Quamobrem Phrenes appellan tur, quasi participes prudentiae sint.

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
