Latin
ERROR LVIII
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 153
Unproofread scanNot analysed yet
Atqui nullatenus participes sunt, sed quia propinquae sunt iis, quae uim obtinentillam, cordi enim praetenduntur, hinc mentis mutationem aperiunt. Quam ob rem tenues parte sui media sunt, non modo de necessitate, quod cum carnosae sint parte sui constis ammota carnosiores esse necesse sit, uerum etiam ut minus uaporis excipiant. Nam si carne plenio re constarent, copiam uaporis &haberent &traherent. His uerbis Aristoteles utrosque errores praedictos affatim consutat. Mundinus quoque in sua Anatomia, Diaphragma non ex omni parte car ne carere, iis uerbis indicat: Tertius panniculus est Diaphragma, qui etiam dici potest musculus, cuius situs est in pectore, in sine pectoris &constarum altior existens in parte anteriore quam posteriore. Nam quantum ad eius partem carnosam est continuatum cum chartilaginibus constarum mendosarum. Et paulo post: Et ex hoc appa ret, quod diuersificatum est Diaphragma ab aliis musculis, quia alii musculi in loco, ubi ossibus applicantur, sunt cordosi, in aliis uero carnosi. Id quod etiam testatur Galenus libro secundo de Affectis Locis, capite primo, inquiens: Nam musculi quidem in plurimis uel capitibus, uel extremis partibus neruosi sunt. Id uero quod in medio continetur, omnes homines carnem nominant. Ex iis itaque satis patet, Phrenas esse carnosas, ea maxima parte ubi costis admouentur, id quod ex sectionibus etiam liquet. Quantum ad alteram huius errati partem attinet, Alexander ita docet lib. ij cap. viij. Horum primum quod tenuius uocatur, in sinus tortuosos uehementer implicitum est, &orbes, &intestino quod Medium Latini, Graeci μεσιντέριον uocant. Imitatus est uero Macrobium, qui libro primo de Somnio Scipionis, Mesenteron inter in„ testina numerat, dicens: Intestina principalia tria, quorum unum „Dissipium uocatur, quod uentrem &caetera intestina secernit. Al terum Medium, quod Graeci μεσέντερον dicunt. Hi autem utrique inepte