# Errata medicorum recentiorum 154

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, LXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/154
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/154

LXXVII. inepte de Mesenterio scripserunt, idcirco tale apud Graecos nomen adeptum, quod Medium sit intestinum. Nam Mesenterium non est intestinum, sed potius in medio intestinorum collocatum, unde & illi apud Graecos nomen, a positu scilicet suo. Ita passim in suis Anatomicis libris dici Galenus testatur. Vocant uero Graeci alio nomine Mesareon, quoniam omnes quae ad ipsum ex hepate seruntur uenas, una cum adiacentibus arteriis circumquaque ambit & complectitur. Mesenterium itaque latine recte Medianum dixeris. ERROR LIX. Rrat Alexander Benedictus, Bronchum cum Larynge confundens, Musculosque Epiglottidi tribuens, qui Broncho iuxta eius descriptionem recte tribuendi erant. Alexander suae Anatomices libro tertio, cap. xviij. Bronchum iis uerbis depingit: Bronchus in gutturis suprema parte situs est, pelliculare membrum, musculosum, chartilaginosumque, ut argu tius sit, in quod percussus spiritus, sonus aut uox ipsa perfectius elidatur. Quae descriptio minime Broncho conuenit, nam id mem brum pelliculare, musculosum, neruosum, chartilaginosumque, praecipuum uocis, de quo ipse loquitur, instrumentum, non βρόσχος a Graecis, sed Bronchi caput seu λάρυγξ nominatur. Bronchus uero, teste Galeno, libro tertio de utilitate partium, cap. iij. & xi. est ipsa arteria, inquit enim: & ipsam arteriam Bronchum nominant. Et libro sexto de Tuenda Sanitate ait: Sed excrementi in hos decursum, tum gula excipit, tum aspera arteria, appellant hanc Graeci & βρόγχον, cuius summa pars quae ori coniungitur, λάρυγξ autem Graece dicitur, instrumentum est uocis. Quare cum Alexan der scribit Bronchum esse in gutturis suprema parte constitutum, nihil aliud dicit, nisi guttur esse in suprema gutturis parte, siue Tra cheam arteriam in suprema arteriae parte, rem dictu ridiculam, constitutam. Nam secundum eundem Tracheam arteriam Latini proprio uocabulo guttur nominant, libro enim tertio, cap. viij ait, Tracheam arteriam Latini guttur uocant. At deceptus est, quando antiquissimi Graecorum, qui de Anatomia, & corporis nostri partibus certius, magisque proprie egerunt, Tracheae arteriae caput λάρυγνα, Latini uero guttur appellauerint.

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
