# Errata medicorum recentiorum 155

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, LXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/155
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/155

Hinc est, quod & Theodorus Gaza non uno in loco apud Aristotelem perperam Tracheam arteriam guttur nominet. Proinde manifestum admodum est Alexandrum, Bronchum cum in arynge confudisse, nec enim mem brum illud, quod est praecipuum uocis instrumentum, Bronchus simpliciter uocatur, sed sicut diximus, Bronchi caput seu Larynx, Aguttur. Testis Galenus, qui libro septimo de Vtilitate Partium, cap. xi. in hunc modum scribit: Larynx instrumentum spiritus est, nominatur autem non hoc nomine solum, sed & Bronchi caput. Quod autem Musculos tribuat Epiglottidi, qui tribuendi erant Broncho, id est, Laryngi, nam ipse Bronchum pro Bronchi capite descripsit, ex eiusdem uerbis colligi potest, quae scribit libro quinto suae Anatomices cap. xviij. in hunc modum: In Epiglotti ue, gutture ac gula trigintaduo sunt musculi. Quibus equidem uerbis nec quot Epiglottidi, quot gutturi, quotue gulae tribuat, insinuat. Quia uero per guttur intelligit asperam & superiorem eius terminum, ut antea ostensum est, erunt ipsius quidem arteriae musculi quatuor, Laryngis uero uiginti, iuxta Galeni libro septimo de Vtilitate Partium sententiam, secundum autem Auicennam, decem & octo. Quare simul iuncti erunt uiginti quatuor, uel uiginti duo, decem ergo supererunt Epiglottidi & gulae tribuendi. Verum apud quem authorem, uel Graecum, uel Latinum legit Epiglottida, quam Plinius minorem linguam uocat, habere Muscu los? Certe non apud Galenum aut alium quempiam ex Graecis aut Latinis, sed apud Auicennam Fen prima, Cano. primi, doctr. V. Summa ij. cap. xi. de Anatomia Musculorum Epiglottis. At sci at Auicennam in hoc capite, sicut & in aliis, in quibus de Epiglotto facit mentionem, per Epiglottum non minorem linguam, ut Graeci et Latini intelligere, sed Larynga. Id quod eiusdem testatur descriptio, quae huiusmodi est: Epiglottis est membrum chartilaginosum, creatum, ut sit uocis instrumentum, quod ex tribus compositum est chartilaginibus. Haec enim descriptio in uniuersum quadrat cum ea, quae Laryngis est, ut licet uidere apud Galenum libro septimo de Vtilitate partium, cap. xi. ubi Larynga ex tribus chartilaginibus magnis constare scribit. Auicennam secuti sunt Arabes alii, ac recentiores ferme omnes, qui uocabulo abutentes, per Epiglottida Larynga falso intellexerunt. Quo in errore & antiquus Galeni interpres haesit, passim Larynga Epiglottum interpretans.

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
