Latin
LXXVIII
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 157
Unproofread scanNot analysed yet
Si itaque „in Meri est motus uoluntarius, colligitur necessario eandem habe „re Musculos. Nam ut ait Razes libro primo, capite tertio, Omne „membrum quod uoluntario mouetur motu, Musculum habet quo mouetur. Auicenna denique Fen ix. Canon. v. cap. viij. tertiam speciem suffocationis apostemosae in intrinsecis Meri lacertis fieri scribit, inquiens: Aut erit in lacertis intrinsecis Meri, et quae se quuntur ipsum, &stringit anhelitum. Ex quibus Auicennae locis manifestissime colligitur, eundem uoluisse Meri habere lacertos, atque ita ipsum moueri non modo ex ui naturali, sed etiam animali, quae per lacertos operatur. Auicennam secutus est lacobus Forli uiensis in expositione Aphorismi trigesimi quarti, quartae particu lae, ubi quatuor species anginae enumerans, tertiam numero ponit illam, quae fit in lacertis intrinsecis Meri. Quamuis hoc loci lacobus non solum erret, quod falso Musculos Meri intrinsecus tribuit, qui nulli sunt, sed falso allegat &Hippocratem tertio Praesagi orum, &Galenum quarto Interiorum, de tali specie anginae intrinsecos Meri Musculos obtinente, mentionem facientes, cum ta men neque Hippocrates neque Galenus in expositionibus suis, neque etiam libro quarto, capite tertio de Affectis Locis, ubi &ipse anginae quatuor species facit, quicquam de tali specie loquantur, in qua Musculi intrinseci Meri seu Isophagi sint apostemati, liceat enim uti barbaris usitatissimo uocabulo. Alexander quoque Benedictus libro quinto suae Anatomices, cap. xviij. ita Musculos gulae sicut Epiglottidi &arteriae tribuit. Verum motus deglutionis, quo cibus deuoratur, mere naturalis existit, hoc est, factus uirtute uillorum gulae, qui deglutionis tempore in se contrahuntur, &ea cessante relaxantur, non autem ut Auicenna ac iuniores alii sentiunt, ex naturali &animali compositus. Quare ad eum nulli Musculisunt necessarii, sed illi tantum, quos Graeci ἵνας, Medici recentiores Villos, per quos uis attractiua naturalis suum exercet opus. Adeoque ipsum Meri seu Oesophagus potius praestat Musculi in animalibus ministerium, quam ut moueatur per Musculos, &hoc posse quoque aliquos existimare libro primo de motibus Musculo rum Galenus insinuauit. Sunt autem in siue uilli corporis partes substantiae tenacioris, solidae, graciles, oblongaeque, filo persimiles, quae LXXIX. les, quae motui subseruiunt, &carni robur adiiciunt. Non habere uero gulam Musculos, testatur in primis Galenus, qui multis in lo cis librorum suorum de Potentiis Naturalibus, &praesertim capi te octauo tertii deglutionem fieri per facultatem attractiuam uentriculi, uirtute uillorum ostendit.