# Errata medicorum recentiorum 158

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, LXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/158
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/158

Hinc est quod nusquam in suis de Sectione libris, siue aliis in quibus de uarietate loquitur Muscu lorum, ullam facit de Musculis Oesophagi seu gulae mentionem. Sed neque Auicenna ipse Fen prima, Canonis primi, doctr. V. sum ma ij. ubi de omnibus Musculis per singula membra tractat, quid quam de Meri Musculis refert, sed solum de Musculis gutturis, quos adiuuare deglutionem dicit. Per guttur autem Pharynga seu fauces, ut Arabes omnes intelligit. Aliabas quoque tertio Theo rices nec uerbum unum facit de lacertis Meri, sed tantum de lacer tis gurgulionis, hoc est, faucium. Aliud uero esse fauces, aliud Me ri, pueris etiam notum. Alexander denique libro tertio, cap. xvij. de uirtute naturali gulae loquitur, hunc in modum scribens: Gula, „ duplici membrana, uarioque uillorum ordine constat. Altera stami „ ne per latitudinem procedente cibum expellit, qui cum attrahitur „ cedit, nec laeditur. Altera uero interior, deorsum trahit uillorum, „ oblongo stamine cibum, ea uis καθιλκτικὴ dicitur, faucium pe „ culiaris, qua in epulando crassam, congestamque materiam per fau cium angusta farcimus. In quibus uerbis in actu deuorandi nullam aliam uim gulae tribuit praeter naturalem, quem καθελκτικὴν Graeci uocant, oblongo uillorum stamine cibum trahentem. Pro inde merito culpandus fuit, quod postea gulę Musculos tribuerit, nam naturam hoc pacto aliquid frustra fecisse putauit, gulae scilicet Musculos. Ad quem enim usum illos gulae natura dedit, nisi uel ad attrahendum, uel expellendum cibum? At quia uillorum hoc opus est, Musculi frustra creati sunt. Quare nullo pacto committendum erit, ut gulae seu Meri intrinsecos Musculos tribuamus. Si qui uero Musculi sunt extrinsecus ipsum contingentes duo in parte anteriori uersus guttur, duo in posteriori uersus colli uertebras, neutrum uero par seruit motibus Meri, sed alterum quod contingit anterius, motum praestat chartilagini gutturis, quae clypealis nominatur, alterum autem contingens exterius, ad colli facit flexiones, ut ex Galeni Anatomicis, & praecipue libro septimo de Vtilitate partium, cap. xi. licet intelligere. Plura de hac re poteris uidere apud Leonicenum. Iam Coronide inducta contiiii cescam, satis enim superquam de recentiorum Medicorum erratis dictum esse puto. Nam etsi uniuersa hoc uolumine non complexus sum, id enim non unius hominis labor est, poterunt tamen studiosi instar horum facile reliqua etiam deprehendere, modo diligen ti examine iuniorum dicta ad ueterum placita ac rationem ipsam exigant. Ego certe nullo alio nomine in hunc scribendi campum diuerti, nisi ut studiosis uiam praestruerem, ansamque praebe rem, ut & ipse arrepto barbito dulcius sonarent. Quod si meum hunc laborem probauerint, tum quicquid uitae superest, ita iisce curis impertiar, ut studiosorum subseruiat commodis. Valete, & boni consulite. INIS.

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
