# Errata medicorum recentiorum 20

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, ERROR V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/20

Hoc est, Enecat Panthe „ ras, sues, lupos, bestiasque omnes inspersum carnibus, & illis in ci „ bo appositum. Hinc cauendum ne in potu aut cibo sumatur. Id „ quod Paulus Aegineta ijs uerbis monuit, ἀκόνιτον τὸ μὲν προλλι ατχεςσηπτικῆς καὶ δηλητηρίου δυνάμεως ὅσιν, ὅσεν ἀυτὸ ου ληπτέον, ἐξωθεν μεν τοι ὑσὶ τῶν σαπῆναι διομένων σαρκῶν χρηστέον ἂν τὰ Quod est, Aconitum quidem cognomento Pardalianches exedentem & letalem uim nabet. Eamque ob causam intus cauendum est. Foris tamen in carnibus quas exedi oporteat uti licet. Ita & reliqui omnes Aconitum laudant, si abstergendum aliquid sit ex corpore, nullus autem unquam praeter Auicennam, in potu propi nandum docuit. Caeterum idem Auicennaii. Canonis Libro, Cap. DLIIII. succum radicis Pentaphylli medicinam pernitiosam esse docet. Eius autem haec sunt uerba, Succus radicis eius est medici na pernitiosa. At quam falsa docuerit, ostendunt ea quae de eo succo Dioscorides Lib. iiii. Cap. xxxix. in hunc modum scribit. ὁ δὲ χυλὸς τῆς ρίζης ἀπαλῆς ποιεῖ πρὸς τὰ ἐνήπατι καὶ πνεύμονι πάση κ τὰ θάνασιμα. Id est, Facit & radicis recentis succus ad iecoris pulmonisque uitia & letalia uenena. Quod & Apuleius Madauren sis cap. li. de herbarum uirtutibus indicat, cum ad morsum ser pentis herbam Quinque folium potam ac contritam mire utilem esse scribit. Quae si uera, ut nemini dubium esse scio, certe ex dia metro cum Auicennae sententia pugnant. Haec & si manifesta fere omnibus sint, attamen quia multis errandi occasionem dederunt, ideo hoc loco admonere duxi. Nam Sauonarola celebris sua aeta te Medicus, radicem Pentaphylsi non aliam ob causam non ausus est in quartana propinare, nisi quia damnaretur a principe. Ita & lacobus de Dondis, cognomento Aggregator, huius radicis suc cum inter uenena pernitiosa ex Auicennae authoritate numerat. Tantam habet Auicenna apud nostri saeculi Medicos authoritatem, ut medicinam mortiferam faciat salutarem, salutarem uero perni tiosam, adeo ut non immerito, rei grauitate commotus, Leoni cenus rarae eruditionis uir, in hunc modum exclamauerit, Miseret me humanae uitae, quam uideo quotidie sub Auicenna, non tanquam principe, sicut iuniores Medici adpellant, sed tanquam saeuo tyranno periclitari. Proinde ex eo intelligent Studiosi, quantum insaniani hi qui malunt cum Auicenna aut aliquo alio, cuius uerba pro ora culis habent, errare, quam cum his qui medicinam a fontibus hauriunt. recte sentire. At satis ea de re in pręfatione nostra dictum est.

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
