# Errata medicorum recentiorum 21

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, ERROR VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/21

ERROR VI. Rrant Iuniores ferme omnes, qui Buglossam Enostram pro uera ac antiqua ad Medicinę usum adhibent, cum tamen antiquorum Buglossus nostra sit Borago. Missas hic facio diuersas ac pugnantes inter se recentiorum deBuglossa atque Boragine sententias, ex quibus facile aequus lector aestimabit, eosdem nihil horum intellexisse, atque adeo nihil mirum si reliquis etiam errandi occasionem praestiterint. Vnum autem hoc ostendam, Buglossum nostrae aetatis non esse antiquorum Buglossum, sed eam quam nos Boraginem uocamus. Nostram uero Buglossam esse eam herbam quam graeci Cirsion, & propter magnam quam habet cum Buglosso similitudinem, aliquando Buglossum magnam, appellant. Commutatae nanque inuicem duarum herbarum appellationes sunt, quae enim huic & illi notae uiresque tribuuntur. mutatis hac ratione plantis magis conuenient. Quod equidem non ali unde certius nisi ex ambarum descriptionibus deprehendi potest. Bu glossi autem descriptio apud Dioscoridem lib. iiii. cap. cxix. hęc est. Βούλωσσον ἔοικεδε φλόμῳ. φύλλον χαμαίπετες, βαχύ τε καὶ με λάντερον, ὅμοιον βοὸς λώσσῃ, ὅπερ καθιόμενον ἐισ ἐν οινον εὐφόσυνον, δοκει &. Quod est, Buglossus Verbasco similis, folia in terram „ decidua, aspera, nigrioraque, bubulae linguae similia, quae quidem in uinum deiecta, uoluptatem & laetitiam animi facere creduntur. Paulus praeterea Aegineta in sexto de Buglosso itidem scribit, dicens, „ Βούλωσσον ὑγρόν τε λλ θεραόν ἐστι τῇ κράσει. ὅρεν τοῖς δινοις ἐμβαλ λόμενος εὐφοσύνὴν ποιεῖν λέγεται. Id est, Buglossum humidum calidumque temperamento est, eamque ob causam uino iniectum, lae titiam animi facere dicitur. Galenus quoque Lib. vi. de Simplici bus Medicamentis Cap. Ixxxiii. nihil a Pauli uerbis dissentit. Quod & Plinius Lib. XXV. Cap. viii. facit, dum ait, Iungitur huic Bu glossus boum linguae similis, cui praecipuum quod in uinum deiecta, animi uoluptates auget, & uocatur Euphrosynon. Iam ista si quis XI. si quis sub examen uocauerit, sole clarius uidebit, Buglossum hanc ueterum, esse nostram Boraginem.

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
