Latin
IFICOT
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 22-2
Unproofread scanNot analysed yet
IFICOT in Buglosso longiora, uel ut Plinius ait, minora, in Boragine autem decurtatae rotunditatis, &multo maiora sunt. Purpurea item in summo caule capitula, quae in Cirsio describunt, eius potius sunt quae Buglossus nunc dicitur quam Boraginis, quae ceruleos habet flo res. Confer itaque iam cum naturae exemplaribus utriusque historiam, carptasque ex horto Buglossum &Boraginem diligenter contem plare. Sane prior illa Buglossi historia nostrae aetatis Boragini re spondebit, posterior autem Cirsij, Buglosso nostrę undique conueniet.