# Errata medicorum recentiorum 22

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, ERROR VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/22

Nam iuxta Dioscoridis de scriptionem folia aspera & nigriora Boragini nostrae magis quam Bu glosso competunt, quae albicante folio penitus est. Quodque Bu glosso nullus non ex antiquis laetitiae & uoluptatis spem, si in uini pocula demittatur, tribuit, Boragini passim adscribitur. Iactatque quotidie gens nostra ad cordis hilaritatem multo eius cibo utendum esse. Porro Marcus Cato Cap. xi. sui de re Rustica operis, insitio nem arborum docens, cum instituisset quatenus & quomodo surculos inseruisse & circumligasse oporteat, addidit, Insuper ling ua bubula obtegito si pluat, ne aqua in librum permeet, eam lin guam insuper librum alligato, ne cadat. Ex quibus sane constat in operiendo truncae & insitae stirpis rotunda sectione, rotundio re potius quam longiore folio uti praecepisse, at Boraginis tale est: eius uero quae nunc Buglossus habetur, longa folia sunt, ideoque operi endae rotundae stirpi minus apta. Ex ijs quoque colligitur caput CCCCXXXVIII. secundi Canonis de Buglossa seu lingua Bo uis apud Auicennam esse caput de Boragine nostra. Nam herbam esse habentem lata folia & cordis confortatiuam scribit, quae singula a nostra Buglosso sunt aliena, at Boragini penitus cogna ta. Itaque non immerito Auicenna notat sui seculi Medicos, quod non uera Buglossa uterentur, sed alia quae non easdem utilitates haberet. Caeterum quod Buglossus nostra sit ea herba quam Grae ci Cirsion uocant, ex eiusdem quoque descriptione ostendemus. Di oscorides autem Libro iiii. Cap. CX. eandem ita depingit. Κίρσιον τὰ δὲ φύλλα βελλώσῳ ἔμφερη ἔχει. δασία μετρίως καὶ μακρότερα. ὑπόλευκα. ἀκανθώδι τοῖς πέρασι. ο δὲ αὐωτάτῳ τὴν καύλου περίφερεσ. δασὺ καὶ ἐπʼ ἂν τοῦ κεφάλια ἀκροπόρφυρα. ἐκ παππουμενα. Hoc est, Cirsion folia Buglosso similia habet, leni ter hirsuta, longiora tamen, albicantia, & in extremitatibus acu leata. Quod uero in caule summum est, circinnatum, hirsutumque capitula habet in summo purpurea, quae postremo in pappos eua „ nescunt. Haud aliter describit Plinius Lib. xxvii. Cap. viii. inquiens, Cirsion cauliculus est tener duum cubitorum, triangulo similis, folijs spinosis circundatus, spinae molles sunt, folia Bouis „ linguae similia, minora, subcandida, & in cacumine capitula pur „ purea, quae soluuntur in lanugines. Considera iam an non singula haec Buglosso nostrę conueniant? Si enim folia expendes, ea certe

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
