Latin
MEDICORVM
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 24
Unproofread scanNot analysed yet
MEDICORVM. τοῖς ἱματίοις ἐνίσεσθαι ξηρανθέν. Id est, Eupatorium herba est fruti „cosa, singularis exit ex ea uirga tenuis, lignosa, recta, nigra, pilosa, cubitalis &aliquando maior, folia habet per interualla partibus diuisa quinque fere, aliquando tamen pluribus, Quinque folij Cana bisue folijs similia. Nigricant, &haec etiam serrae modo in extremita tibus incisa. Semen fert medio cauli adnascens, in terram annu ens, adeo hirsutum ut uestibus siccatum hęreat. Insuper quia Pli nij Lib. xxv. Cap. vi. descriptio omnino cum Dioscoridis qua drat, proinde commodum duxi eandem huic subijcere, ait enim, Eupatoria regiam authoritatem habet, caulis lignosi, nigricantis. hirsuti, cubitalis, aliquo &lioris, folijs per interualla quinque folij aut Canabis, per ambitum incisis quinque partito &ipsis plumo sis, radice superuacua. Iam si ueritatis diligens indagator, eas no tas Agrimoniae nostrae accommodauerit, huic certe in uniuersum competere comperiet. Est enim in ea singularis uirga, lignosa postquam aruit durities, plumosa undique asperitas, color nigricans, &folia per interualla pendentia, serrae modo incisa, adeo ut hanc esse ue ram antiquorum Eupatorium nemo nisi Leberide caecior sit, non intelli gat. Minime autem mirum recentiores Medicos ea in re esse lapsos, cum enim Arabes sequantur authores, eisque in describendis plantis fiden maximam adhibeant, qui &ipsi alius aliter de eadem re tradiderunt, fa cile illis errandi ansam exhibuerunt. Auicenna nanque Eupatorium scri „bit esse herbam aromaticam, habereque folia Canabis, florem Ne „nupharis. At quod aliam ab Agrimonia nostra herbam esse Eupa „torium significet, quis est qui non agnoscat? Constat enim herbam uulgo Agrimoniam nuncupatam neque esse odoratam, neque habere flo rem sicuti Nenuphar, immo ita exiguum, ut uel Nenuphari, uel eius flori collatus, nullam ipsius habeat similitudinem. Mesue pręterea „Eupatorium folijs Centaureae minoris, floribus subcitrinis longitu „dinis paucae constare, dicit. Quod certe tam simile uero est, quam Cen taurij folia Canabinis, &subluteus color albo similis est. Porro quod omnium maximum est, non sine magna temeritate Mesue Eupatorio uim purgatoriam adscribit, nullus enim ueterum nec Auicenna quidem, quicquam tale, ne per somnium etiam, de eodem cogitauit. Immo Dioscorides contrariam magis uim in eo praedicat dicens, σπέρμα καὶ ἡ ποα μετʼ δινου πινόμενα, δυσιντερικοὺς καὶ ἔρπι, τοδήκτοις ὤφελει. Quod est, Semen &herba ipsa cum uino pota, „dysentericis &morsis a serpentibus opitulantur. Hoc etiam Plini „„us confirmat scribens, Semen Eupatorij dysentericis in uino potum „auxiliatur unice. Ex istis manifestum admodum est, Arabes Aui cennam maxime, qui &alias modicam simplicium medicamento rum habuit notitiam, atque Mesuen, Eupatorium uerum nunquam co gnouisse: atque adeo nihil mirum si neque eorundem imitatores. Pro inde studiosis in dies orandum est, ut bona fortuna in uerum peri tumque incidant authorem, quando Galeno Lib. iii. de Potentijs naturalibus Cap. xiiii.