# Errata medicorum recentiorum 26

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, MEDICORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/26

Quare à tam crasso errore nullo pacto uindicari potest interpres ille quisquis tandem fuerit. At conniuendum erat, nisi is error etiam officinas nonnullas occupasset. Nam ijsce oculis Antidotarium uetustum admodum uidi, quo ad annos non paucos ad conficienda medicamina usus est Pharmacopola quidam, in quo semper Harmel pro cicutae semine interpretatum erat, nec animaduertit errorem donec per me tandem admonitus fuit. Quod uero Harmel non sit semen Cicutae, sed ruta syluestris manifestissime indicant ea quae scribuntur a Dioscoride Lib. iii. cap. xlix. de ruta syluestri in hanc sententiam, καλοῦσι δὲ τινὸς πήσανον ἀγριον ἄρμαλα. Quod est, Vocant quidam agrestem rutam Harmala. Itidem scribit Galenus Lib. vii. de simplicibus Medica. cap. CXIX. dicens, Rutam syl uestrem quidam appellant Harmala. His accedit quod descriptio Harmel apud Auerroim Cordubensem in totum conuenit rutae syluestri. Ait enim Harmel calida & sicca est in tertio ordine, incidit humores crassos, prouocat urinam & menses, ualet dolori coxendicum, & pituitam purgat. Has proprietates omnes Galenus maxime, Dioscorides & Plinius Rutae syluestri tribuunt. Galenus enim libro de simplicibus medica. cap. CCxxiiij. de Ruta ita scribit, Vrinam & menstrua prouocat Ruta, colique dolorem sedat. Di oscorides autem lib. iij. cap. xlix. ita inquit: Apposita menses & Vri nam cit, & cum uino pota, quartanas finit. Sanat agrestis Ruta itidem coxendicis dolores quadraginta diebus pota. Auicenna prae terea secundo canone. cap. CCCxl. omnes praedictas commoditates Harmel adscribit dicens, Est incisiua & subtiliatiua, est bona dolori iuncturarum, & sciaticae cum desuper linitur. Prouocat uri nam & menstrua, & confert colicae uentosae. Proinde mirum est istorum deinde in quarto Canone non fuisse memorem. Insuper cum Ruta syluestris, ut ex ueterum testimonijs traditur, habeat uim incidendi & discutiendi lentos & tenaces humores in articu lorum doloribus, certum est eam utilius adhiberi ad catapotiorum de hermodactylis confectionem, quam cicutam: quando haec sua fri giditate eosdem potius augere possit, quam tollere: illa uero sua calidi tate magis incidere atque discutere, adeoque uitium quod ex tenatium humorum multitudine prouenit, auferre. Accedit ijs, quod etsi

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
