Latin
TIBULLI
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 28-2
Unproofread scanNot analysed yet
TIBULLI interiora. At quid opus in re manifesta plus aequo uerbosum esse? Pergemus itaque ad secundum, monstremusque Aloen non obesse stomacho, ut Mesue insanit, sed eundem magis roborare. Hoc quod docet Galenus Lib. vi. de simplicibus medica. Cap. xxiii in eum modum scribens, Aloe est prae omnibus aliis medicinis stomacho accommodata atque utilis. Quod &Dioscorides subse quuentibus uerbis significauit, μιγον δὲ τοῖς ἄλλοις καθαρτοικοῖς, ἦσσον κακοστόμαχα ποιεῖ. Id est, Aloe mixta aliis quae purgando „sunt, minus noxia ea stomacho reddit.