# Errata medicorum recentiorum 28

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, ERROR IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/28

At nihil istis falsius dici potuisse, nemo, arbitror, sanae mentis est, qui non intelligat, quando ex diametro cum ueterum placitis, ratione denique & experientia pugnent. Quantum enim ad primum atinet, quis est qui nesciat melli suapte natura inesse uim subducem di uentrem? Et ut morosis ueteris inscitiae propugnatoribus, qui sua mordicus tenent, satisfiat, ecce id ueterum testimoniis comprobabimus. Hippocrates libro de morbis qui extra, de melle ita docet, Mel autem cum caeteris sumptum nutrit, coloremque bonum „ facit, solum uero potius emaciat quam reficiat, lotium enim cit, supraque modum purgat. Item Galenus lib.iii. de alimentis, Capite xxxviii. „ inquit, Mel habet quandam acritudinem, qua ad egestionem ex „ citat uentrem. Dioscorides etiam Libro. ii. Cap. Ixxiii. ita scribit: ἐστι μέλι δὲ ὡμὸν, φυσσῶδεσ, κοιλίας καὶ βυχὸς ἐρεθιστικόν. Quod est, Crudum mel inflat aluum, & tussim proritat. Paulus praeterea Aegineta Libro .i. Cap. xvi. ait, Mel coctum magis alit quam aluum subducat: non coctum, contra. Subscribit Paulo Alexan der Aphrodiseus sectione II. Proble. Ixvi. inquiens, Melincoctum tergit & purgat, coctum alere tantum potest. Adde quod Paulus utitur etiam melle Cap. vi. addeijciendam aluum puerorum, inquit enim, Porro si pueri aluus adstricta fuerit, mel cibo adiectum dabis. Si itaque mel se solo uentrem subducere potest, Aloe, cur non idem plus efficeret, additum alteri quod similem uim obtinet. Hinc est quod Psel lius libro primo de uictus ratione, in capite de iis quae uentrem citant, Damascenis, itemque aliis ut aluum plus subducant mel adijci praeci piat. Ait enim, Damascena humida & arida melle confecta, ma „ defacta, ut plus teneant mellis, mansaque solitaria. Si bis mellis com positio absorbeatur, plus subducit quam si dulce uinum potites. Quod, uero Aloe iuncta melli plus subducat aluum, testatur in primis Di oscorides, ubi supra, ita scribens. μετὰ ρὴ τίνης δὲ καταπινομένη, Βύσατος ἡμέλιτος ἐφθοῦ αὐαλειφθεῖτα κοιλίαν λύει. Hoc est, Cum „ resina aquaue aut cocto melle excepta aluum pota soluit. Id quod „ Plinius etiam lib. xxvii. cap. iiii. confirmat dicens, Deuorantur „ pilulae cum mellis decocto, aut terebinthina resina, ad purganda „

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
