# Errata medicorum recentiorum 29

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, TIBULLI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/29

Praedictis subscribit Oriba „ sius in Compendio medicinae Cap. de Aloe inquiens, Aloe acutum „ quidem non est catharticum, stomacho autem aptissimum. Plinius „ quoque Lib. xxvii. Cap. iiii. ita scribens, Confirmat stomachum „ Aloe, adeo ut nulla uis contraria infestet. Ex istis satis liquet quan tum a uero aberrauerit in describenda Aloe Mesue, cuius equidem plura adhuc alia sunt errata, quorum aliqua errore undecimo attingemus. ERROR X. Rrant Medici, qui Cassiam Graecorum, ab Ara Ebum ac recentiorum diuersam esse non intelligunt. Cassia qua nostri passim nunc ad aluum leniendam utuntur, an tiquis penitus incognita fuit: uel si cognita fuit, certe eam in medi cinae usu non probauerunt, quando nullus aliquam de ista mentionem faciat, sed tantum de quadam specie ligneae, quae συειγ id est, fistula ab eisdem nominatur. Quapropter diligentius aduer tendum, ne cum in libris Graecorum Cassiam fistulam scriptum in ueniemus, alteram putemus intelligi, de qua Arabes atque recentio res loquuntur. In quem sane errorem Leonicenus, uir dignus cui multum deferant bonarum literarum cupidi, in epistola ad Meno chium, plerosque ex medicis iunioribus incidisse scribit, seque cogno uisse ait, qui cortice Cassię fistulae Arabicae, ad citanda menstrua ute bantur, cum Cassiam ligneam potius ad eundem usum recipere debuissent, ex Dioscoridis ac aliorum Graecorum medicorum au thoritate. Et cum nullus ferme sit Medicorum qui non sciat ligneam dictam, ab alia Cassia arabica esse diuersam, non necessarium duxi plura de istac re commentari. Si qui tamen forent, qui ista non caperent, illi utriusque descriptiones conferant, & mox quod diximus deprehendent. Vnum tamen, quod maiori reprehensione dignum est, hic prae XV. hic praeterire non potui, hoc scilicet.

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
