Latin
ERROR XI
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 31
Unproofread scanNot analysed yet
Id est, Dabis autem Agarico similiter in singulis morbis, eodem pondere. Dandum uero de Agarico esse praecedenti capite non ultra drachmas duas idem Dioscorides praecipit. Auicenna denique Lib. II. Cap. DLXXXV. inquit, Potio Rheubarbari sit drachmae duae. Itaque cauendum esse ex iam dictis constat, ne Mesuen sequentes, ad decem usque drachmas semel exhibeamus, in quo cer te nonnulli peccantes, ad extremum periculum aegrotantes deduxe runt. Insuper in capite de Epithymo, idem Mesue docet septem dra chmas pulueris Epithymi dari, cum tamen plus quam quatuor non exhibendas praecipiat Dioscorides Lib. IIII. cap. CLXVIIIde Epithymo ita scribens. πινόμενον δὲ οὐ μέλι τι κατὰ καθαίρει φλέσια „καὶ χολὴν μέλαιναν, ἰδιως ἀρμόζον ἀδι μελασχολικῶν κʼ ἔμπνευ „ματουμένων ὀξυβάφου πῆρος πος ὁλκὴν z δʼ συνμέλιτι β ἀλσὶ „ὀλίγῳ ὅξει. Hoc est, Potum uero cum melle, pituitam bilemque ni„ gram per inferna purgat, priuatim melancholicis &inflationibus „accommodatum acetabuli mensura usque ad drachmas quatuor cum „melle saleque ex modico aceto. Idem etiam Oribasius in Compendio „medicinae, docet ita scribens, Dabis cum uino duplici penso dra„ chmas tres &adhuc amplius, &cum melle salis admiscebis cochlea rium medium. Consentit Auicenna lib. ii. cap. cexxix. inquiens, Potio Epithymi sit aurei quatuor. Quare iuxta ueterum praescripta de Epithymo plus quam quinque, uel ad summum sex, idque in paucissi mis non exhibeamus. Praeterea in capite de Scammonia, ultra grana duodecim non esse propinandum ex Scammonia adserit. At Dio scoridis authoritate plus dare licet. Nam is ad obolos duos usque et ad quatuor etiam accedit in eiusdem exhibitione. lib. enim. iiii. cap. clxi. de scammonia hoc modo scribit. Δύναμιν δʼ ἔχει ὁ ὀπς λήφθεις σὺν μελικράτῳ, ἢ ὕδατι πλῆθος ἡ τερωβόλου καθαίρειν κάτω χολὴν καὶ φλέσια. ἔις δὲ δὲ λύσαι τὴν κοιλίαν ἀρκέσοῦσιν ὀβολοί β᾽. Quod est, Vim habet Scammonij liquor, sumptus cum mulsa aqua simpliciue aqua drachmae aut obolorum quatuor pondere per inferna bilem &pituitam purgare, ad soluendam uero aluum satis sunt oboli duo. Est autem obolus, ne quem uocabuli uis deci piat, dimidius Scrupulus: atque adeo Plinio lib. xxii. cap. xxxiiii. quoque subscribente, oboli sex, pondere drachmam atticam, qua utuntur XVI. utuntur Medici, efficiunt, hoc est, Scrupulos tres. Quod uerum esse Q. Rhemnius lib. suo de ponderibus &mensuris iis carminibus manifeste indicat. Semioboli duplum est obolus, quem pondere duplo, Gramma uocant, Scrupulum nostri dixere priores. Lap „sus itaque est Angelus Politianus, uir multa facundia &acri iuditio praeditus, in suarum epistolarum Lib. X. Cap. xiii. de ponderibus in hanc sententiam scribens, Minimum pondus est, qui latine Scru „pulus, &idem graece ὀβολὸς dictus.