Latin
ERROR XI
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 33
Unproofread scanNot analysed yet
Gnorant nostrae aetatis Medici, Mesuen Arabesque reliquos imitantes, quid sit radix quam pro Turbit officinae uendunt, tanta est in iis rebus, quae sunt in usu frequentissimo, Medicorum incuria. Annotandum est in primis authores Graecos de ea radice sub no mine Turbit nihil penitus scripsisse. Barbara enim uox est Turbit, &a posterioribus medicis quaecunque ea sit sic appellata. Nam quod apud Dioscoridem Lib. iiii. Cap. clvi. de Pityusa haec uerba grae ca inserta sunt, ἂν καλοῦσι τιόρπετ, Id est, Quam uocant turbit, id a posterioribus factum est, &Dioscoridi adiectum, ea enim in nullis ueteribus graecis aut latinis leguntur codicibus, nec etiam leg debent. Proinde cum graeci nihil de ea certi tradant, necesse est no strae aetatis Medici eius radicis descriptionem ab Arabis petant. Quod et si tentauerint, non est tamen quod certi quicquam de ea radice apud eosdem offendere queant, quando quid per Turbit intellexerint, difficile, imo ferme impossibile, fuerit diuinare. Aliud enim de ipso scribit Serapio, aliud Mesue. Serapionis equidem haec de Tur bit uerba sunt, Turbit est planta quae in littore maris nascitur, in lo „cis scilicet quae mare cooperit quando crescit: quando uero est tran „quillum non tangit ea, non enim nascitur intra aquam nec procul „ab ea. Habet folia similia foliis plantae quae dicitur Arasatis, (quan„ uis hoc uerbum corruptum sit ac pro eo legendum Isatis) nisi quia „sunt crassiora. Habet stipitem duobus palmis longum, diuisum in „summitate. Flos eius mutat colorem suum ter in die, quia mane est „albus, &meridie declinans ad purpureum colorem, in uesperis „uero fit rubeus. Radix uero eius odorifera est, &alba, quae quan„ do masticatur calefacit linguam. Quod si uerum hoc est Turbit a Serapione Mauritano descriptum, certe nihil a Tripolio differt, nam omnia quae Serapio de turbit scribit, ea Dioscorides ac Plini „us Tripolio tribuunt. Dioscorides nanque lib. iiii. cap. cxxvi. de Tripolio ita disserit. Τιπόλιον φύεται ἐν παραθαλασσίοις τόποισ, ου ἐπικλύετι ἡ θάλασσασι ὑποχωρεῖ, οὔτε δὲ ἐν ξηρᾶ οὐτε ἐν θαλάσσῃ. φύλλα XVII. φύλλα δὲ ἔχει ἰσάτη πρα πλίσια, παχύτερα μεν τοι καυλὸν σιθα μιαῖον, ἄναθεν ἐπισισμενον. ταύτης ἰστορεῖται δʼ ἄνθος τισττ ἡμέ ρασμεταβάλλειν δὲ χρῶμα, πρωὶ μὲν λευκὸν, κατὰ δὲ τήνμεσημ βρίαν πορφυρίζον, ὅφε δὲ φοινικουν. ρίζα λευκή. εὐώδης, θέρμαν τικὴ γενομενῳ. Id est, Tripolium nascitur maritimis locis, quo flu „ctus peruenit ®reditur, non tamen in arida neque in mari. Folia habet Isatidi similia, crassiora tamen. Caulem dodrantalem in sum mo se diuidentem, Fertur flos eius ter quotidie mutare colorem.