Latin
ERROR XI
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 35
Unproofread scanNot analysed yet
ἀνίησι δὲ καυλὸν πη χρως μείζονα, πολυσόναν, φυλλαβίοις ὀξέσι λεπτοῖς, κατειλημμέ νον, ἐμφερέσι τῆς τῆς πίτυος. Quod est, Caulem ex se minit cubito „maiorem, multis geniculis intersectum, acuminatisque foliolis uestitum, piceae similibus. Nec dissentit Plinius Lib. xxiiii. Cap. vi. „dicens, Pityusam quidam in Tithymali genere numerant, frutex est similis piceae. Acceditiis quod haec radix Pityusae non Turbit a Se rapione, sed Scebram, id est, Esula nuncupatur: id quod palam fiet conferenti ea quae Serapio de Scebram ex Dioscoridis authoritate scripsit. Quod si uero quis contendat Turbit a Mesue descriptum esse posse uel Lathyrin uel Peplion, quando &illas inter lacta rias herbas connumeret Dioscorides, is sciat neutrum fieri posse, cum utriusque radix a Dioscoride censeatur inutilis. Videant iam ueritatis amatores quot difficultates, &quidem inexplicabiles oc currant Medicis, Arabum placita sectantibus, hi enim non modo à Graecis, sed a se ipsis quoque dissentiunt. Proinde, si ueritatem rimari animus est, omnino satagendum ut folium uiride inspiciatur, &an sit folio Isatidis, aut ferulae simile: uel etiam neutro, diligentius consideretur. Scribit autem loannes Manardus, exacti iu dicij uir, primo suarum Epistolarum libro, se a fide dignis intellexisse, quod ea radix qua pro Turbit utimur, ex planta accipiatur, quae folio Myrti constet. Quod si uerum est, certe secunda Tithymalo rum species erit. Haec enim ut scribit Dioscorides τὰ φυλλαὅμοια „ἔχοι μυρσινη. Id est, folia habet Myrto similia. Clarum itaque ex iam dictis utrosque, &Serapionem &Mesuen, aberrasse. Plura ea de re legito apud Leonicenum in Epistola ad Hieronymum Menochium.