# Errata medicorum recentiorum 36

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, ERROR XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/36

Metallica pluribus locis fossilis, Galeno enim Libro de simplicibus Medi camentis ad Paternianum Cap. cxxxix. teste, affertur a Ponto Cappadotia, & Cilitia, & est lapis ignei coloris. Plinius quoque Sandaracham lib. xxxiiii. cap. xviii. inter Metalla connumerat dicens, Inuenitur & in aurarijs & in argentarijs Metallis, melior quo „ magis ruffa, quoque magis uirus redolens, ac pura friabilisque. Dio „ scorides etiam Lib. V. Cap. Ixxvi, inter metalla de Sandaracha agens, hunc in modum inquit, Σανδαράχην δὲ προκείτεον τὴν κατ τακορῇ πυρραν ἔνθραυστον, εὐλέαντόν τε και καθαρὰν, κινναθριζουσαν. τὴν χρόαν ἔτι δὲ θειώδι ἀποφορὰν ἔχουσαν. Id est, Eligenda Sanda 1. racha est, quae ad satietatem flammeo colore ruffescit, fragilis, pla „ na, puraque, & cinnabaris colore aliquo, sulphuris etiam uirus olens. Altera deinde fictitia & adulterina Sandaracha est, quae ex cocta cerussa sit, qua foelicius pictores quam medici usi sunt. De qua Plinius Libro quinquagesimo quinto, Cap. vi. ita scribit, Fit adul terina & ex Cerussa, in fornace cocta. Et Victruuius septimo suae architecturae commentario, Cerussa, inquit, cum in fornace coquitur, mutato colore ad ignem incendij Sandaracha sit. Lapsos itaque arbitror Arabes, quod Sandaracam esse gummi putauerunt, cum ean dem ueteres omnes inter lapides metallicos connumerarint. Id quod ex eo etiam colligi potest, Arabes omnes uires quas Prisci uerae Sandarachae, quae metallum est, tribuunt, suae quoque, quae Gummi est, adscribunt, quod fieri non posset si diuersae essent. Vix enim duas res inuenies quarum uirtutes ex aequo sibi conuenient. Quod autem Arabes easdem, quas Graeci suae Sandarachae tribuerint, facile ostendemus ex iis quae utrique de ea scripserunt. Inter Graecos autem Dioscorides haec tradit de Sandaracha. δυιαμδὲ ἔχει καὶ ὅπτησιν τὴν ἀυτὴν τὰ ἄρσενικῳ. θεραπιύει δὲ καὶ ἄλωπι κίας ἀναληφθεῖσα ρὴ τίνῃ, καὶ λεπροὺς ὄνυχας οὐν πίανη ἀφίστησι, κ προσφθειριάσαις συν ἐλαίῳ ποιε, φύματά τε σὺν σίατι διαφορει ἀρμόζει καὶ δὲ πρὸς τὰ ἐνρισὶ καὶ στόμασιν ἕλκη, καὶ πρὸς τὰ λοιπὸ θρανθήματα σὺνροδίνῳ, καὶ πρὸς κονδυλώματα. δίδοται κ ἔμπνί κοῖς σὺν δινομέλιτι, καὶ ὑποσομιᾶται σὺν ρὴ τίνῃ καὶ πρὸς παλαιὰν βῆχα, διὰ σίφωνος ἐλκωμένου τῷ ἀτμοῦ τὰς στόματι. φωνην τε ἀπο καθαιρα ἔκλειχομενη συνμέλιτι, καὶ ἀσθματικοις συνρύτίνῃ κατα πότιον δίδοται. Id est, Vires cocturamque easdem Auripigmento „ habet. Resina excepta capilli defluuia sanat. Cum pice scabros pel „ lit ungues, pediculosis ex oleo prodest, panos cum adipe discunt. Narium & oris ulceribus accommodata est, & cum Rosaceo caete ris pustulis & condylomatis. Datur & contra purulentas excreationes cum mulso, & contra ueterem tussim, cum resina incenditur per fistulam uapore eius in os attracto. Vocem purgat cum melle lincta, & suspiriosis cum resina deuoratur. Eadem uero inter Lau nos Plinius, ubi supra, de Sandaracha quoque scribit, inquiens, Va „ set purgare, sistere, excalfacere, perrodere.

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
