# Errata medicorum recentiorum 38

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, ERROR XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/38

Eum enim serpentem ex Aegypto usque petunt, cum tamen in media ipsa Italia magna eius copia repe riatur. Neque enim Tiri nomen in libris Arabum aliud significat, quam eam serpentis speciem, quam Graeci ἔχιδναν, nos uiperam appellamus. Adeoque uidentur Arabes, quod nomen est generis apud Graecos, tribuisse speciei. Cum enim uipera θηρίον, id est, ferae species sit, Arabes tamen Viperam pro Therio tirum, corrupto uocabulo appellarunt. Qui enim a Galeno trochisci siue pastilli Theriaci num cupantur, quantum in ipsis Theriae, id est Viperę, que e genere ferarum sunt commiscentur, ab Nicolao in descriptione Theriaces Andromachi trochisci Tiri appellantur. Quod uero nihil aliud in libris Ara bum significet Tirus quam uiperam, uel eo potissimum argumento proba tur, quod quaecunque Serapio de Tiri carne conscripsit, & quo nam modo ad usum medicinae paretur, et quos nam praestet effectus, haec omnia a Dioscoride, Galeno & Paulo de uipera serpente traduntur. Proinde mirum admodum est multos nostri seculi Medicos, haec uaria in diuersis interpretamenta parum diligenter intuentes, quum aliquando Tirum, aliquando uiperam in medicorum libris lectitarent, non nominum tantum, sed animalium quoque diuersita tem esse existimantes, alios trochiscos è Tiro, alios e uipera credidisse: Tirumque esse peregrinum serpentem, qui apud Aegyptios tantum reperiatur, atque adeo non aliunde quam ex Memphi optimam ad nos Theriacam apportari, arbitratos esse. Cum tamen, ut paulo supra annotauimus, passim in Italia reperiatur Tirus seu uipera, uulgoque dicatur, Marassus, quae certe nomenclatura nec barbara est, nec citra rationem excogitata. Quippe a Marsorum populis in terpretatione etymologica duci nomen uidetur, quia id genus maxime consectarentur Marsi, circunferrentque. Quod ne quis confictum nullo authore arbitretur, indicat equidem id Aulus Gellius Lib. xvi. Noctium atticarum cap. xi. dicens, Gens in Italia Marsorum oria fertur a Circes filio Marso, propterea Marsis hominibus, quorum duntaxat familia cum externis cognationibus nondum etiam permix tae corruptaeque sunt, ui quadam genitali datum, ut serpentium uiru „ lentorum domitores sint, incensionibus herbarumque succis faciant „ medelarum miracula. Plinius quoque lib. 17. ca. a author est Marsos a iii Circes filio ortos, ob idque affuisse illis ingenitam uim contra serpen tes. Quod idem innuit & Virgilius lib. vii. Aeneid. iis uersibus.

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
