# Errata medicorum recentiorum 42

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, MEDICORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/42

Verum, aliud est σκόροδον ἄγριον, id est, Allium syluestre, aliud σκόρδιον herba, quae ut Dioscorides Lib. iii. cap. cxvii. scribit, φύεται ἐν ὀρείνοις τόποις καὶ ἐλώδεισι, φύλλα ἔχον ἐοικότα χαμαίδροι, μείζονα δὲ καὶ ὀυκ οὕτως ἐντετμημενα τὴν περιφέρείαν, ποσῶς τοῦ ὀσαῦ σκορδίζοντα, στυπτι κὰ δὲ κ ἔμπικρα κατὰ τὴν γεῦσιν. καυλία δὲ καὶ τεξάγωνα, ἀφ᾽, ὧν ἄνοος ὑπέρυθρον, δυναμιν δὲ ἔχει ἡ πόα θερμαντικὴν, διουρητικὴν. ποτιζομεν χλωρὰ λεία, καὶ ξηρὰ ἀφεψομένη ἐν οινῳ πρὸς ἔρπε τῶν δήσματα κ θανάσιμα. Hoc est, Nascitur in locis montanis & palustribus, folia habens similia Chamaedryi, minora tamen, nec a deo per ambitum incisa, aliquo modo allii odorem referentia, adstringentia & amara ad gustum. Virgulas quadratas, in quibus subrubescens flos est. Vim habet herba calefaciendi ac urinam ciendi. Potatur & sicca in uino decocta contra serpentium morsus ictusue ac contra uene na. De hac eadem herba Galenus quoque lib. de simplici. medica. ad Paternianum ita scribit: Scordium herba est, uirgulas producens quadratas, rectas & oblongas, folia adstringentia, & ad gustum lubamara, odore Allium referentia, flore subrubicundo. Vires habet calefaciendi & urinam ciendi, ac contra uiperarum ictus. Hanc pariter herbam idem Galenus Lib. viii. de simplicib. medic. Cap. xvii. inter caeteras quae putrefactionibus aduersantur, commendat. inc est, quod a grauissimis ac fide dignis Medicinae authoribus scribitur Scordii tantam esse uim, ut cum corpora eorum qui in prae lio ceciderant, diu insepulta iacere contigisset, quaecunque sors tulit ut supra Scordium iacerent, diutius incorrupta manerent, minusque quam reliqua putredinem sentirent, secundum eas praecipue partes, quae herbam ipsam attigerant. Vnde creditum est eandem uenenis ferarum ac pestiferis medicamentis, quae uim putrefaciendi habent, uehementer repugnare. Thlaspi nostro seculo penitus incognita est, quamuis loannes Manardus Lib. vi. suarum epistolarum me dicinalium apud loannem Augustum Lauriensem Episcopum sibi compertam esse herbam scribat, quam ueram esse Thlaspi existi met, quando in totum Dioscorides Lib.ii. Cap. CXXXXII. notis

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
