Latin
ERROR XV
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 44-2
Unproofread scanNot analysed yet
ERROR XV. Rrant, qui antiquorum Saccharum, quod ab eo quod nunc uoce parum mutata, Zuccharum uo cant, diuersum est, a sale Indo differre existimant. Saccharum antiquorum est id, quod Dioscorides, Galenus ac Plinius describit, speciem mellis esse dicentes, &ob eam etiam rem de eo inter mella loquuntur. Dioscoridis autem haec de Saccharo lib. ij. cap. lxxiij. sunt uerba, καλεῖται δέ τι καὶ κακχαρὸν ἔιδος ὅν μέλιτος ἐν ἰνδίᾳ πεπητότος καὶ τῇ εὐδαίμονι ἀραβίᾳ. ευρισκόμενον υθὶ τῶν καλάμων. ὅμοιον τῇ συστάσει ἀλσί.