# Errata medicorum recentiorum 45

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, ERROR XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/45

κ θρανόμενον ὑπὸ τῆς ὁδοῦσι καθά πρ οἱ ἄλευ. Id est, Vocatur & quoddam Saccharum, quod mellis genus est in India, felicique Arabia concreti. Inuenitur id in harundinibus concretione sua sali simile, & sub dentibus instar salis confringitur. Galeni uero lib. vij. de simplicibus medicamentis, cap. xvij. de Saccharo haec est sententia, Saccharum autem uocatum ex India foelicique asportatur Arabia, in harundinibus con cretum, estque mellis species. Hactenus Galeni uerba recitauimus. Plinius etiam lib. xij. cap. viij. de Saccharo scribens, nihil a supe rioribus uariat, eius haec sunt uerba: Saccaron & Arabia fert, sed laudatius India. Est autem mel in harundinibus collectum, gummium modo candidum, dentibus fragile. Amplissimum nucis auel lanae magnitudine ad medicinae tantum usum. His quoque subscribit Alexander Aphrodisieus lib. ij. problem. Ixxiiij. ita inquiens, Quod Saccar Indi appellant, mellis coagulum est, sole cogente ro res, conuertenteque ad mellis dulcedinem, quod idem monte etiam Libano fieri certum est, fit Saccar id proximum salis glebulis candidum, fragile, uim id quoque tergendi purgandique melli similem habet. Saccharon uero hoc antiquorum nihil differre a sale Indo. in primis ostendit Archigenes, antiquissimus medicinae professor qui id Indicum salem, & harundineum mel uocauit. Paulus itidem Aegineta libro secundo, Saccharum salem Indum nominat, aitem, „ καὶ ἄλς ὁ ἔνδικος χροῖα μὲν καὶ συστάσει ὅμοιος τὰ κοίνῳ ἀλὶ γεύσιν δὲ μελιττώδης. Hoc est, Et sal Indicus colore quidem & concretione communi sali similis, gustu autem melleus. Hoc idem Auicenna quoque iiij. Canon. capite de asperitate linguae febricitantium scribit, inquiens: Teneat in ore salem qui ab Indis deportatur, co lore salis, dulcedine mellis. Cur autem Saccharum salem Indum no minarint, nulla alia caussa est, quam quod sua concretione sali simile sit, candoremque ac friabilem in eo siccitatem, & cum diluitur humore aliquo, liquefactionem, quae in sale sunt, una hac similitudine ostendat. Dictum est & hoc Sacchari genus, quod ex India foelicique Ara bia portabatur, Candum, quia nimia solis excandescentia multum obduruerat XXIII. obduruerat. Est autem sal Indus, seu Saccharum Candum, aliud a Zuccharo nostro Candi atque Taberzeth.

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
