# Errata medicorum recentiorum 47-2

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, ERROR XVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/47-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/47-2

ERROR XVI. Apsi sunt Auicenna & Serapio, herbam ex qua fit Ladanum, uel ut barbari uocant, litera addita Laudanum, Cissi, id est, hederae speciem dicentes. Auicenna ij. Canon. cap. CCCCxxxij. de Laudano sic scribit: Laudanum est humiditas pendens in pilis caprarum pascentium, & barbis earum, cum pascunt plantam, quae nominatur Cusus. Quibus sane uerbis Auicenna innuit, Laudanum esse speciem Cusi, id quod & cap. Clxxiij. manifestius indicat, dum inquit: Et una quidem specierum eius est, quae nominatur Laudanum. Cusum autem Auicenna corrupto uocabulo pro Cissum posuit, Miscuit autem & hoc capite Auicenna Hederae uires cum alterius

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
