# Errata medicorum recentiorum 47-3

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, ERROR XVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/47-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/47-3

herbae, quae Ladanum fert, uiribus, id quod perspicuum erit, hoc caput de Cuso conferenti cum capite de Cistho apud Dioscoridem. Serapio quoque haud aliter quam Auicenna de Laudano scribit dicens: Laudanum colligitur ex una specie Cissi. Ex quibus etiam uerbis manifesto deprehendimus, eundem perinde ac Auicennam Hederae naturam, quae Graecis κισσός dicitur, non satis cognouisse: nec enim a Cisso, hoc est, Hedera, Cisthon herbam Ladaniferam secernere potuerunt, sed nominis uicinitate decepti, quae Cistho debentur, una tantum mutata litera, ad Cisson transtulerunt. Nam pingue XXIIII. pingue illud, quod a Lada herba, quae Graecis etiam κίδος dicitur, Ladanum nuncupatur, barbis hircorum adhaerescit, non de Cisso siue Hedera, sed de Cistho, quemadmodum Dioscorides, Galenus, Paulus, & alii ueteres uno consensu tradunt, colligitur. Dioscorides enim libro primo, cap. exix. de eo in hunc modum scribit: ἐστι δὲ κ ἕτερον ἔιδος κίσθου, καλούμενον ἐπʼ ἐνίων λῆδον.

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
