# Errata medicorum recentiorum 48

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, ERROR XVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/48

θάμνος, κατὰ ἀντὰ τὰ φυόμενος ἐν κίσθῳ, μακρότερα δὲ τὰ φύλλα ἔχει κα, μελάντερα, λιπαρίας τινὰς κατὰ δʼ ἔαρ ἐπισπώμενα, οὐφυλλων, ἡ δύναμις συπτικὴ καθέστηκε, ποιοῦσα πρὸς ὅσα δὲ ὁ κισθος· τίκται δὲ θρ ἄντω δὲ λειόμενον λάσανον. τὰ φύλλα γὰρ ἀντωνεμόμεναι αἱ ἄι, γες καὶ οἱ φάγοι τὴν λιπαρίαν αὐαλαμβαίνουσι τὰ πώγωνι τνωρί μῶσ, καὶ τοῖς μηροῖς προς πλαττομένην διὰ δ τυγχάνειν ἐξώδη, ἦν ἀφαιροῦντες ὑλιζουσι καὶ ἀποτίσενται ἀναπλάσσοντου μαγίδας. Id est, Est & alterum genus Cisthi, quod Ladon a quibusdam dici „ tur, frutex Cistho similiter nascens, longiora tantum nigrioraque fo „ lia habet, quibus per uer pinguitudo quaedam, quae adstringendo sit, inhaeret, omnibus quibus & Cisthus accommodata. Fit ex eo „ Ladanum, folia eius pascentes hirci capraeque pinguitudinem barbis „ & femoribus, quoniam uiscosa sit, inhaerentem reportant, quam „ depectentes per colum liquant, seruantque in offas conformatam. Galenus etiam lib. vij. simplicium medicamentorum, cap. xxvij. ita de Cistho scribit: Cisthos in calidioribus quidem locis genera tur. Fit autem ex eo Ladanum medicamentum. Accedit Paulus Aegineta, qui non aliter, quam praedicti de Ladano disserit, cuius haec sunt uerba, λάδανον ἅπο κισθοῦ τῶν λάδονος λεχομενου τίνεται. ἔστι δὲ ἐν κυ πρῳ. Hoc est, Ladanum ex Cistho, quam Ladona uocant, fit, est uero in Cypro. Iam consyderandum, quo pacto fieri posset ut ex Hedera colligeretur, fieretue Ladanum, quando in Cypro insula, si Theophrasto grauissimo authori credimus, nec Hedera quidem nascatur. Est igitur Cisthos uel Lada, siue Ledon, non au tem Cissos, id est Hedera, cuius flore depasto, Ladanum hircorum barbis adhaerescit. In hoc equidem errore, quemadmodum in multis aliis, fuit author pandectarum, qui uolens forte Auicennam tu eri, Hederae nomen aliquanto etiam, quam caeteri, fusius accepit, adeo ut omnem herbam, qua caprae libenter uescerentur, ab edendo Hederam appellari posse, non tam docte quam stulte arbitratus sit. In eun dem errorem incidit & Plinius, utriusque enim historiam confundam, haec Cisso tribuit, quae Cistho Dioscoridis ac reliquorum probatissimorum testimoniis conueniunt. Plura ea de re offendes apud Nicolaum Leonicenum, nunquam laudatae eruditionis hominem, in eo libro, quem de Plinii erroribus aedidit.

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
