# Errata medicorum recentiorum 53

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, ININOT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/53

Quae deinde sequuntur apud Auicennam, ea Chamaeleoni albo conueniunt, sicut est educere lumbricos, conferre hydropisi, & reliqua. Testis est Dioscorides, qui haec omnia Chamaeleoni albo adscribit, inquiens, ῥίζα τῶν χαμαλέοντος λευ κοῦ ποθεῖσα ὀξυβάφοο πλῆσος. ἄγει ἕλμινθα πλατεῖαν, καὶ ὕδρωπι κοῖς δὲ ἐπιτηδείως δίδοται ὁλκὴ σὺν δινῳ, ἰσχναίνει γὰρ ἀντοῦς Quod est, Radix Chamaeleontis albi acetabuli pondere pota, latos uentris lumbricos pellit. Datur & contra cutem subeuntes aquas utiliter drachmae pondere cum uino, extenuat enim ac minuit eas. Hunc errorem continuans Auicenna Fen vi. canon. iiij. Tract.i. Summa ij. cap. vij. accidentia atque remedia, quae Chamae leoni nigro, radici uenenatae à Paulo Aegineta assignantur, ipse ad Mezereon, id est, Chamelaeam transfert. Nec eius erroris expers fuit Mesue, is enim non aliter quam Auicenna, cuius simia existit, Mezereon adscribit, quae debentur Chamaeleoni: scribit enim interficere lumbricos, collutionemque eius ex aceto conferre dolori dentium, & fieri ex eo unguentum bonum ad scabiem: quae singula a Dioscoride Chamaeleoni albo & nigro tribuuntur. Nihil uero horum conuenire Mezereon, siue Chamelaeae, ex Dioscoride liquet, qui uniuersas eius proprietates breuissime his uerbis con„ plexus est, ταύτης τὰ φύλλα κάτω καθαίρει φλέσαια τι χολὴν, μά „ λιστα ἐν καταποτίῳ λαμβανόμενα. μισνύμενον διπλασίονος ἄψιν „ θίου πος ἐνμέρος τῆς χαμελαίας. αὐαλαμβανέσθω δὲ ὕσατι μέ „ λιτι ἔις καταπότιον. ἐστι δὲ ἄδηκτα. διαχωρεῖται γὰρ ὅσα λαμβά „ νεται. Id est, Purgant per inferna folia eius pituitam & bilem, ma„ xime si deglutiendadantur, uni foliorum parti duabus absynthis „ mixtis: conformantur autem aqua mulsa in pilulas. Non confici untur in stomacho, sed qualia sumpta fuerunt, excernuntur. Iam arbitror, ad taedium usque ostensum est, aber asse in Mezereon descriptione Arabes, commodum itaque ut ad alia festinemus. XXVII. vii

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
