# Errata medicorum recentiorum 57

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, ERROR XIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/57

corrupto uocabulo, pro toxico Tusom uocat, cuius se neque naturam neque curam nosse fatetur: eosdem tamen in eo ex aliorum sententia tradit effectus, quos Dioscorides in toxico notat, ac quos paulo antea ipse met Auicenna in Napello assignarat, adeo nihil pe nitus eorum, quae scribit, meminit: ita ut deierare quis posset, ho minem omni cerebro ac memoria caruisse, quod tam pugnantia non animaduerterit. Secundo, non cognouisse Auicennam Napellum, & ex eo colligi potest, cum Napellus barbaris nihil a ud sit, quam quod Aconitum Graecis & Latinis, hocque duplex est, authoribus Galeno lib. vi. de simplicib. medica. & Dioscoride lib. iiij. cap. Ixxi. unum παρδαλιατχές, ab enecandis Pantheris sic dictum. Aliud λοκόκτονον, quod lupos interficiat, ita appellatum. Auicenna de iis duobus generibus Aconiti eosdem secutus, Fen vi. lib. iiij. de uenenis, sub nomine strangulatoris Adip, id est, lupi & strangulatoris leopardi seorsum a Napello, tanquam re diuersa egit, quod nullo pacto fieri potuisset, si Napellum cognitum habuisset. Iam uideant Medici iuniores, quo pacto suum idolum, Auicennam tueantur, quem existimant concinno quodam ordine ua stum illum suum Canonem texuisse, & si Diis placet, uniuersam me dicinam per compendium tradidisse posteris. Si enim diligenter ea, quae de Napello ac Cicuta, ac multa alia, quae de curandi ratio ne conscripsit, quorum partem in secundo tomo prosequemus examinassent, non ordinem & lucem, sed Cimmerias tenebras ac confusum chaos offendissent. Verum, ueritatis studiosi facile ex uno errore aestimabunt, quantum in aliis sit fidendum Auicenna quem etiam, nisi iuditium accedat ac delectus, consultius est perpetuo non attigisse ERROR XX. Rrat Anicenna, uicinitate nominis apud Graecos deceptus, Ixon, id est, uiscum, quem Aldibic uocat, pro Ixia inter uenena enumerans, quàm quia ad diuersa capita transfert, penitus ignorasse conuincitur. Auicenna XXIX. Auicenna Fen vi. Canon. iiij. summa ij. cap. xxxiij.

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
